BCCCAP00000000000000000000548

68 DE VERBO INCARNATO, th. 8, n. 90-91 90. Sententia Scoti, Tiphanii.- Secundum Scotum (2), con.stituti– vum formale personae reponendum est in simplici negatione duplicis dependentiae, aptitudinalis scilicet et actualis; ideoque constitutivum formale personae seu personalitas non est aliquid reale positivum, quod superaddatur naturae, sed tantum aliquid negativum, consistens in eo quod natura non dependeat ab alio. Haec igitur negatio dependentiae est duplex: a) Aptitudinalis, quam non habet anima humana a ~orpore sepa– rata; nam ipsa dicit or6inem transcendentalem ad corpus, et exigit unio– nem cum corpore ad efformandum unum compositum; anima enim humana rationalis non est persona, quia habet hanc dependentiam ap– titudinalem. b) ActuaZis, qua privatur natura humana Christi, nam actu depen– det ab alio, non existendo in se, sed in Verbo; non igitur est persona. Scotistae moderni, et alii non pauci qui in hac questione Subtilem sequuntur, uti Tiphanius, Franzelin Pesch ... , non loquuntur de negatione dependentiae, uti constitutivo formali personae, sed de totalitate, in qua sita r:st personalitas; si tamen ab ipsis quaeras quidnam sit illuci in qua ratio totius salvatur, respondent aut responciere debent illud sal– var! m negatione assumptionis a nobiliori supposito; quare quaestio esse vldetur de verbis, non vero de re distincta (3). In hac sententia natura et persona differunt ratione, non vero rea– liter; nam eadem natura, si negat dependentiam, est persona; si vero eam non negat, non est persona. Applicatio ad praesens mysterium.-Secundum Scotum natura huma– na Chri.sti desinit a ratione personae quia actu pendet a subsistentia Verbi; Verbum igitur assumpsit humanitatem cum omnibus principiis constitutivis et consecutivis, cum omni scilicet realitate substantiali qua horno in sua specie constituitur et collocatur; sed dicta humanitas desinit a ~atione personae eo quod non habet negationem dependen– tiae: actu enim pendet a Verbo. 91. Sententia Suarezii.- In doctrina Doctoris Eximii magnum locum occupat negatio distinctionis realis inter essentiam et existentiam, ín– ter esse et existere; essentia igitur et existentia sunt una eademque res qua•e sub distinctis aspectibus vocatur a nobis essentia vel existen– tia; quando habes aliquam essentiam existentem, nondum habes perso– nam; nam persona, juxta Suarezium, addit, supra naturam singularem, (2) SCOTUS, in IV Sent., lib. 3, dist. 1, q. 1, n. 5 sqs.; dist. 5, q, 2, n. 4-!5; TIPHANIUS, De hypostasi et persona, c. 10-24; PEscu, De Verbo Inoarnato, prop. 7-9; FRANZELIN, De Verbo Incarnato, th. 27-34; STENTRUP, De Verbo Incarnato, th. 23; GALTIER, De Incarnatione ac Redemptione, th. 15; Mrn– GES, op. cit., n. 491; DEscoQs, Metaphusiq1Le, Systemes et questions, a 3; La nature metaphysique de la Personnalité, in Arch. de Philosophie, 14, 1938. (3) Cfr. GALTIER, op. cit., n. 221-238.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz