BCCCAP00000000000000000000548

DE EXPLICATIONE PHILOSOPHICA, th. 8, n. 89 67 § II.-SENTF..NTIAE QUAE LIBERE DISPUTANTUR THESIS 8.": Exponuntur sententiae Scholasticae circa rationem formalem cur natura humana a Verbo assumpta non sit persona. 89. Connexio materiae.-Expositis duabus praecedentibus sententiis quae mysterium Incarnationis penitus dissolvebant duas personas in Christo admittentibus, ad Principum Scholarnm Catholicarum senten– tias v,eniendmn jam est; magna revera forvet inter ipsos disputatio, quae tamen tota pendet a diversis et omnino oppositis opinionibus, qui– bu3 praedicti Theologi in campo philosophico indulgent; hinc quaestio haec theologica de €Xplicatiorn, mysterii Incarnationis rnducitur ad phi– losophicam disquisitionem circa constitutivum formale personae; quare, (et haec animadversio semper in quaestionibus disputatis prae oculis ha– beri debet), si, €xponendo meam s€nt-entiam, dico tuam explicationem mysterii rationem non reddere, sed illud potius dissolvere et in erro– rem incidere, ne erectas me haer€sim tibi imputari, absit!; quia tan– tum dico et affirmo id quod secundum meam sanam doctrinam philo– sophicam, tamquam ex praemissis, prono alveo fluit. Status quaestionis.--Quaestio igitur theologica est haec: Quomodo natura humana a Verbo assumpta desinat a ratione personae; quia ex unione animae rationalis et corporis resultat connaturaliter (ut supe– rius audivimus) una persona; Verbum autem assumpsit corpus et ani– mam non quidem separatim, sed unione substantiali connexa; quomodo igitur non admittis in Christo persona1itatem humanam? ... Orones theologi in eo conveniunt quod humanitati Christi aliquid deesse debeat, non quidem in linea substantiae seu natnrae, sed utique in linea subsistentiae sive personalitatis; in linea substantiae seu na– turae sive essentiae nihil potest ab humanitate Christi auferri quin eo ipso contra fidem catholicam attentetur; Christus €nim ejusdem speciei est ac alii homines. «Ad secundum dicendmn quod naturae assumptae non deest propria personalitas propter clefectwn alicujus quod ad perfectionem humanae naturae pertinet... » ( 1). Necesse igitur e.st quod humanitati Christi aliqnid desit in linea personalitatis, ex cujus defectu non sit persona humana. Sed quid €st persona? Quodnam in humanis ejus constitutivum formale, quodque hmnanitati Christi deesse debet? ... En praecise quaestio philosophica quae theologos habet divisos. Bre– viter exnonemus opinionem philosophicam uniuscujusque auctoris, ejus applicationem ad praesens mysterium instituemus, et quid de unaquaque dicendum sit, benevolo J.ectori reliquendum censemus. (1) III, q. 4. a. 2. ad 2; cfr. de tota hac quaestione ScHILTZ, Le probleme de l'itnité d'étre dans le Christ, in NouvRevTheol., 65 (1938), 1044-1057.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz