BCCCAP00000000000000000000548
66 DE VERBO INCARNATO, th. 7, n. b7-88 quam verus hamo appareret. Sed inter vestem et hominem non adest nisi mera unio accid:entalis. Atqui unio accidentalis rationem non reddit nec reddere potest de ,eo quod Verbum dicatur horno, et proprietates divinae simul ac humanae naturae de uno eodmnque praedicentur. Er– go ... Habes e. g. coram te aliquem hominem vBstitum; poteris dicere de ipso quod est vestitus; sed numquam dicer€ audebis quod iste horno sit vestís; adest inter ipsos unio accidentalis, quae non facit ut ea quae sunt hominis, praedicentur de veste, nec ea quae sunt vestis, de ho– mine; eodem parit€r modo, si vera es.set sententia quan.1 in praesenti refellimus, dicere posses Verbum essB humanatum, sed numquam dice– res Verbum es:;e hominern. 3.º) Praeterea haec sententia, unionem accidentalem defendendo, ne– gat unionem in persona, et a fortiori unionem secundum rationem per– sonae, et sic rursus in errorem Nestorii tota incidit. De istis duabus sententiis ait Stus. Thornas quod «non sunt dicen– dae opiniones. sed haereses in Conciliis ab Ecclesia damnatae» (7). Quare ipse Stus. Doctor, omnia recapitulans, haec habet: "-Fides catho– lica, medi1l1n ínter praedictas positiones tenens, non dicit unionem fac– tam Dei et hominis secundum essentiam vel naturam (Eutyches), ne– qu<- secundum accidens (Nestorius et isti scholastici), sed medio modo secundum subsistentiam seu secundurn hypostasim» (8). 88. Quaestiuncula.-Quomodo igitur acciderit quod non exsurgat in Christo humanum suppositum, si adest unio substantialis animam inter– et corpus? Respondeo: Quia natura humana, quae nata est existere in se et non in alio tamquam in subjecto inhaesionis, tracta est ad subsisten•• tiam Verbi, ita ut jam existat per ipsissimum actnm subsistendi Verbi Nota bene.-Sunt et aliae hujus mysterii erroneae explicationes ab Ecclesia damnatae et proscriptae, Guntheri scilic( 0 t et Rosminii, quas breviter exponemus. Guntherus personam definit: «naturam sui consciam»; cum igitur– in Christo procul dubio sint duae naturae sui consciae. divinitas et hu– manitas, facile colligitur in Christo duas esse personas. Nec dicere valet conscientiam sui in Christo esse mutuam propter arctissimam unionem cognitionis et actionis quae viget ínter ambas naturas; nam, etsi ita revera esset, haec unio nihil aliud esset quam unio moralis et accidentalis; quare merito haec mmtentia fuit a Pio IX reprobata. Rosminius novam in medium attulit sententiam, secundum quam vo– luntas humana Christi, «a Spirittl Sancto rapta ad adhaerendum Ver– bo», huic integre tradidit regimen hominis. Sed haec unio moralis non est secu·ndum personam seu secundum hypostasim. sed secundum voluntatem tantum, et nullo modo sufficit ad explicandum mysterium Incarnationis; quare a Sto. Officio fuit re– probata, 15 dec. 1887 (9). (7) III, q. 2, a. 6. (8) III, q. 2. a. 6; cfr. GALTIER, L'union hypostatir¡uc et l'entre deux de Saint– Thomas. in EphTheoLov., 7 /1930), 425-470. 19) DENZIN'GER, 1917.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz