BCCCAP00000000000000000000548
DE EXPLICATIONE PHILOSOPHICA, th. 7, n. 86-87 65 Jamvero haec conclusio est ipsissima ha-eresis Nestorii in Concilio V damnata. Ergo rejicienda ,est illa sententia, quae, tandem aliquando, in haeresim resolvitur. 3.) Ex communicatione idiomatum. Si in Christo duo sunt suppo– sita., -ea quae uni sunt propria, d,e alio praedicari nequeunt, ideoque communicatio idiomatum est metaphysice impossibilis; non poterit proinde dici de Verbo quod passus, quod crucifixus est, quod mortuus est... ; sed haec omnia dicentur de homine; similiter non poterit dici de homine quod ,est Deus benedictus in saecula, et alia hujusmodi, sed haec omnia dicentur seu praedicabuntur de Verbo. Sed hoc etiam dam– natum est in Concilio Ephesino, nam: «Si quis personis duabus vez hy– postasibus, ea quae sunt in evangelicis et apostolicis Scripturis imparti– tur voces ..., et quasdam quidem veluii homini applicat..., quasdam ve– lut Deo decibiles..., anathema sit» (5). Majar clarior luce apparet; nam si in Christo duo sunt supposita, duo etiam sunt omnino incommunicabiles, quae nullo pacto admittunt mutuam praedicationem; nemo sane dicet: Petrus est Joannes, quia Petrus est in se et per se omnino incommunicabilis, ultimum attribu– tionis subjectum, et ideo ea quae sunt Petri, nequeunt de Joanne pra•e– dicarL Pars 2.": Verbum assumpsisset corpus et animam separatim, quin scilicet unirentur substantialiter ínter se. 87. Explicatio hujus sententiae.-Haec sententia omnibus viis vi– tare intendit dualitatem suppositorum in Christ;:i, non alía de causa nisi quia dualitas suppositorum dualitatem implicet personarum; in qua, ut vidimus, stat error Nestorii. Sed neque feliciorem habuit exitum, quia et ipsa in eumdem erro– rem, quem vitare intendebat, infeliciter incidit; nam Verbum, ajunt isti, non assumpsit corpus et animam ínter se substantialiter unita, sed assumpsit corpus separatum ab anima; sic humanitas a Verbo assumpta non erat subsistens, nec persona, nec suppositum. Corpore et anima velut indumento verbum Dei vestiebatur, ita ut oculls mortalium con– gruenter appareret tamquam horno. Verbum igitur Dei ideo dicitur horno, quia veritatem carnis et animae suscepit .(6). Censura.- Haec sententia rursus resolvitur in hat:resim Nestorii, ut statim videbimus; quar•e haeretica quoque dicenda €St. Probatur. l.º) Quia si in Christo corpus et anima substantialit€r non unirentur, sequeretur quod Christus non esset hamo, nobis per om– nia 8imilis. Sed hoc est contra fidem catholicam. Ergo ... 2.º) Praeterea in hac sententia ponitur quaedam unio pure acci– dentalis divinitatem inter et humanitatem; nam dicunt Verbum in– ctu: s-e corpore et anima velut V€Stimento, ita ut oculis omnium tam- (5) DENZINGER, 116. (6) Hls fere verbls exponlt hanc sententlam PETRUS LOMBA.RDUS, in III Sent., dlst. 6, q. 3, a. 2. MAN. THEOL. DOGM.-IIl.-6
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz