BCCCAP00000000000000000000548

DE VERBO INCARNATO, th. 7, n. 84-86 ter ing€nii subtilitatem ,;.plurimam apud multas obtinuerat auctorita– •teni, sed et abusu dialecticae multa nova contra antiquam fidem mollitus esi» ( 1). Isti tamen catholici qui Abaelardum secuti sunt, non fuerunt hae– retici formales, sed tantuin materialiter p€ccarunt, quia ipsi, uti ait Cajetanus in hoc loco, «putabant se catholice dicere» (2); quare, etsi censuram demus contra istas sententias, non tamen eorum auctores comprehendimus (3). Pars l.": Unio facta est in persona, sed non in supposito vel hypostasi. 85. Expositio hujus sententiae.-Haec sententia solvit difficultatem dicendo adesse in Christo duo supposita, sed unam tantum personam; nam procul dubio, ajunt ipsi, Verbum est subsistens et ex conjunctione substantiali animae et corporis resultat alius subsistens, nempe iste hamo. qui assumptus est a Verbo; ratione istius unitatis quidquid de Verbo praedicatur, de homine etiam dicitur, et e converso; sic igitur dicendum est quod in Christo una sit tantum per.sona dE: qua praedi– cantur tam ea quae sunt Dei quam ea quae sunt hominis, et duo sup– posíta vel hypostases. Censura.-Haec sententia dicenda est haeretica, nam resolvitur in ipsissimam haeresim Nestorii, €O quod admittat duas personas vel duas hy1)ostases. 86. Probatur. l.º) Suppositum et persona idem cmnino sunt quando sermo est de naturis intellectualibus; attribuere igitur humani– tati Christi suppositalitatem, ídem omnino erit ac ei tribüere persona– litatem. Jamvero in hac sententia humanitati Christi vera tribuitur sup– positalitas. Ergo et personalitas; Verbum igitur est persona, et huma– nitas est etiam persona; sic tandem duas ponis in Christo personas; qnod in verbis et in re constituit errorem Nestorii. Major hujus sylloglsmi nulla indiget ulteriori declaration€; recolas enim ea quae dicta sunt superius et quae dicuntur in Philosophia, et videbis quod persona nihil aliud addat supra suppositum nisi digni– tem intellectualitatis. Audias nunc Concilium V, can. 2: «Si quis... introducere conatur in mysterio Christi duas hypostases seu duas personas.-., anathema sit» (4). 2.º) Persona igitur aliquid addit supra suppositum, aliquid scilicet intellectualitatis, honoris ... Unde en aliud argumentum: Si unio facta est in persona, et non in supposito, uti ajunt isti Scho– la~tic1, pra€dicta unio facta erit secundum rationem dignitatis sive ho– noris. Atqui haec unio est tantum accidentalis. Ergo unio Verbi cum hu– mana natura esset accidentalis, et non substantialis. (1 l BILLOT, De Verbo Jncarnato. pag. 111, in nota. (2) CAJETANUS, in III, q. 2, a. 6. (3) Cfr., si vis, Contr. Gent., lib. 4. c. 37-38. in quibus istae sententiae eXl)onun– tnr Pt multis nrgumentis reprobantur; XIBERTA, op cit., I, pag. 236 sqs. (4) DE}TZTZ;GER, 217.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz