BCCCAP00000000000000000000548

DE EXPLICATIONE PHILOSOPHICA, th. 7, n. 82-84 63 tis ejus natura, quod est Unigenitus Filius Patris, et alia humana natura quam in novissimis temporibus pro dispmsatione suscepit~ (25). Attamen, «Verbum Dei, cum anima et corpore Jesu, unum maxime post dispensationem factum est» (26). 3.º) NovaZianus eamdem doctrinam sustinet: «Christum... hominem íntelligant quoque Dei Filium, et hominem Dei Filium, id est, Dei Ver– bum, Deum accipiant, atque ideo Chrístum Jesum Dominum... hominem et Deum cognoscant» (27). ART. III De explicatione philosophico-theologica mysterii Incarnationis. 83. Connexio matedae.-Fide catholica jam exposita, declarata et pro viribus nostris probata (quantum ipsum mysterium patitur in hac vita), ad rationis humanae tentamina investigandi mysterium venien– dum est; sunt imprimis quaedam sententiae falsae, quae nullo modo sustineri possunt quin in jacturam fidei incidatur; sunt ,et aliae, quae po.ssunt tuto jure ab omnibus defendi; quare, ut ordine quodam proce– damus, primo agendum nobis est de sententiis erroneis; secundo vero, de sententiis probabilibus. § I--SENTENTIAE FALSAE ET ERRONEAE THESIS 7.ª: Falsa est eorum sententia qui dixerunt unionem Incarnationis factam esse in persona, non vero in supposito vel hypostasi; falsa quoQue est rna sententia sccumlum quam Verbum assumpsis– set corpus et animam separatim, quin scifü:et corpus et anima unirentur substantialiter ínter se. 84. Status quaestionis.-Agitur in thesi praesenti de duabus senten– tiis quae, unionem in persona admittentes, caeteraque omnia ad fidei re– gulam pertinentes, voluerunt ipsum mysterium incarnationis philosophi– ce expolire; sed infeliciter in hac explicatione a recto et regio v•eri– tatis tramite declinarunt. Difficultas. quae statim oculis istorum Th€ologorum apparuit, erat haec: Scimus quod Verbum assumpserit totam naturam humanam inte– gram ac perfectam; sed subsistentia seu suppositalitas videtur etiam pertinere ad perfectionem humanae naturae. Ergo eam quoque as– sumpsit. In solutione istius difficultatis non parum insudarunt primi Scho– lastici, inter quos primum etiam locum occupat Abaelardus, qui prop- (25) ORIGENES, De Princípíis, lib. 1, c. 2, n. l. (26) lbtd., lib. 2, c. 6, n. 3. (27) NovATIANUS, De Trinttate. 24; plura alia testimonia, si vis, cfr. in SThS.~ o;p. cit., n. 123-128.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz