BCCCAP00000000000000000000548

62 DE VERBO INCARNATO, th. 6, n. 82 genere hamo factus (est) ... Qui cum Verbum sit primogenitum Dei, Deus etiam est1; (17). 2.º) Tatianus. Vocat Christum «Deum sub hominis forma na– tum» (18). Aristides dicit: «Christianos initium suae reli[¡ionis ducere a Jesu Christo qui Filius Dei Altissimi dícítur; in Spiritu Sancto descendit a caeliJ et carnem assumpsit et índuit ex virgine hebraea; hunc Jesum a Judaeis esse transfixum-x- ( 19). 3.º) Melito Sardensís optimum habet testimonium in quo divinita– tem, humanitatem et unitat€m personae clarissimis verbis enuntiat: «Cum ením ídem Deus simul et hamo perfectus esset, duas naturas suas nobis patefecit; divinitatem quidem per miracula triennio isto post bap– tisma patrata; humanitatem suam triginta illis annis baptismum ante– gressis, quíbus carnis vilítas tegebat et abscondebat divinitatis signa•, tametsi Deus verus esset et sempiternus» (20). 4.º) Stus. Irenaeus: «Si alter quidem passus est, alter autem impas– sibilis mansit, et alter quidem natus est, alter vero in eum qui natus est descendit et rursus reliquit eum, non unus sed duo monstratur... Nolite errare: unus et ídem est Christus Jesus Filius Dei, qui per pas– sionem reconciliavit nos Deo» (21). Nota bene.-Apologetae tamen pauca. videntur scr!psisse circa mys– terium Incarnationis; hoc )'orsitan explicar! debeat, quia, teste Celso, mysterium Dei Incarnati scandalum erat Gentilibus; pagam enim ad– mittere recusabant Deum pro hominibus mortem crucis passum fuisse. Probatur: e) Ex testimonio aliorum scriptorum. l.º) Tertullianus agnoscit in Christo duas naturas in una p€rsona conjunctas, ita tamen ut «salva sit utriusque proprie~as substan– tiae» (22). Et alibi: In Christo <Vidernus duplicem statum non confusum, sed conjunctum in una persona, Deum et hominem Jesmn» (23). 2.º) Orígenes dicit Christum habuisse animam rationalem. «Naturam animae illius (Christi) hanc fuisse quae est omnium ani– marum, non potest dubitari; alioquin nec dici anima potuit, si vere non fuit anima». Unitatem personae agnoscit in hoc loco: «Filium Dei a Jesu (non) separemus: Verbum enim: Dei cum anima et corpore Jesu unum... fac- tum est» (24). . Duplicem naturam in Christo afirmat: «Aliui est in Christo deita- (17) Cfr. DE GROOT, op. cit. (18) Ibfd.. (19) ARISTTDES, Apol., 15. (20) MELITO SARDENSIS, Fragment., 7. (21) Adv. haM., 3, 16. 9; Journel, 218. (22) Adv. Praxeam, 27. (23) Ibid.: Journel, 379. (24) ÜRIGENES, Contra Celsum, lib. 2, c. 9.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz