BCCCAP00000000000000000000548
DE TRADITIONE ANTE-NICAENA, th. 6, n. 82 61 Praeterea Christus habuit verum corpus, quia secus quomodo pas– sus esset? Unitatem personae affirmat quando actiones et passiones Christi na– turae humanae Filio Dei attribuuntur. 2.º) Clemens Romanus. a) Christum vocat Filium Dei, eique attribuit doxologiam quam solí Deo tribuere solet: «Ad miserationem ejus con– fugimus per Dominum Jesum Christum, cui gloria et majestas in saecu– la saeculorum» (11). Hanc doxologiam fuisse interpollatam dicit Harnack, sed nullo modo id demonstrat. b) Veram humanitatem agnoscit in hoc textu: «Propter carita– tem quam erga nos habuit, Dominus noster Jesus Christus voluntate divina sanguinem suum pro nobis tradidit, et carnem pro carne nostra et animam pro animabus nostris» (12). 3.º) Stus. Ignatius Antiochenus: Dicit Christum esse: a) Deum: «Deus enim noster Jesus Christus in utero genitus est a Maria juxta dispensationem Dei ex semine quidem David, Spiritu autem Sancto» ( 13). b) Hominem et quidem realem, non phanta.sticum: «Obturate igitur aures vestras cum vobis quispiam loquatur sine Jesu Christo, qui ex genere David, qui ex Maria, qui vere natus est, e:lit et bibit, vere persecutionem passus est sub Pontio Pilato, vere crucifi– xus et mortuus est... Si v,ero, ut quidam athaei, hoc est, infideles ajunt, eum secundum apparentiam esse passum, ipsi secundum apparentiam existentes, ad quid ergo vinctus sum, cur cum bestiis quoque oppugnare opto? Frustra igitur morior; ergo falsa de Domino loquor» ( 14). e) Unam personam, quando dicit: «Conced.ite mihi imitatorem esse passionis Dei mei» (15), in quo textu passiones naturae humanae Deo attribuuntur. d) In duabus naturis subsistentem: «Qui secundum carnem ex ge– nere David filius est hominis, et filius Dei» (16). Nota bene.-Unionem substantialem duarum naturarum divinae sci– licet et humanae, in unitate personae Verbi, Patres Apostolici dissertis verbis non affirmant; sed quoad rem id ipsum dict:nt, quando in Chris– to Deo et Homine unam tantum personam admittunt in duabus naturis integris et inconfusis. Probatur: b) Ex Patribus Apologistis. l.º) Stus. Justinus: Christus est Deus ,et horno: «Haec eo diximus qua filium Dei et apostolum esse Jesum Christum demonstraremus; qui quidem cum antea Verbum esset... nunc voluntate Patris pro humano ( 11 J Epist. ad Corinthios. (12) Ibid. (13) Epist. ad Eph., c. 7, n. 2; ad Smyrneos, c. 1, n. 1; Journel, 42, 49. (14) Ad Trall., c. 9, n. 10. (15) Ad Eph.. 1, 1; PG., 5, 643. (16) Epist. ad Smyrneos, c. 2, n. 4,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz