BCCCAP00000000000000000000548
60 DE VERBO INCARNATO, th. 6, n. 80-82 ad realitatem attinet, non sunt nisi intelligentiae christianae interpre– tationes evolutionesque, quáe exiguum germen in Evangelio latens exter– nis incrementis auxerunt perfeceruntque» (3). «Doctrina christiana in suis exordiis fuit judaica, sed facta est per successivas evolutiones prinwm paulina, tum joannina, demum helleni– ca, et universalis» ( 4). «Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de creatione, de revelatione, de persona Verbi In– carnati, de Redemptione» (5). Hanc mirabilem, nec umquam fortasse satis laudandam evolutionis machinam magno cum apparatu critico exponun" et evolvunt illi, de quibus mitissimus Pontifex Sanctus Pius X in Encyclica <<Pascendi do– minici regis» haec scripsit: «Qui fucoso quodam Ecclesiae amare, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, irnmo adeo venenatis imbuti cloctrinis, quae ab Ecclesiae osoribus traduntur, Ecclcsiae renovatores orn– ni posthabita modestia animi se jactitant; factoque audacius agmine, quidquid sanctius est in Christi opere impetunt ipsa haud incolumi di– vini Reparatoris persona, quam ausu sacrilego ad 7iurum putumque ho– minem extenuant...» (6). Quid vero dicant de Incarnationis Dogmate, jam in comperto est: «Divinitas Jesu Christi ex evangeliis non probatur; sed est dogma, quod conscientia christiana ex notione Messiae deduxit» (7). «Doctrina de Christo quam tradunt Paulus, Joannes et Concilium Ni– caenum, Ephesinum, Chalcedonense, non est ea quam Jesus docuit, sed quam de Jesu concepit conscientia christiana1> (8). 81. Censura.-Thesim nostram negare mente modernLstica, haereti– cum nobis videtur esse, cum Ecclesia definierit doctrir.:.am nostram subs– tantialiter mutatam non fuisse, sed semper €t ubique eamdem per– m!:1n.~i~.~P.. 82. Probatur: a) Ex Patribus Apostolicis.- Pauca revera habemus apud Patres Apostolicos, non alia de causa nisi quia incidenter de In– carnationis dogmate ipsi loquuntur; et hujus rei alia ratio dari non potest nisi quia eorum scopus non trat haereses tune temporis refu– tare, sed potius doctrinas ab Apostolis acceptas summa simplicitate tra– dere et ad populum fidelem exponere. Excipias tamen Stum. Ignatium, qui saepe saepius unionem fidelium cum Episcopis valde commendans (non alia de causa nisi quia episcopi veritatem retinent), contra novas errores, sive divinitatem, sive humani– tatem Christi impetentes, vivide scribit. Ha,ereses praecipuae illius tem– poris erant Ebionitarum divinitatem Christi negantium, et Docetarum veram ac realem Christi humanitatem impetentium. 1. 0 ) In Epístola Barnabae Christus vocatur «Dominus universi or– biS> ( 9); «creavit mundum» ( 10). Attribuuntur igitür Christo attributa quae soli Deo competunt. (3) DENZINGER, 2054. (4) DENZINGER., 2060. (5) DENZINGER, 2064. (6) DENZINGER, 2071. (7) DENZINGER, 2027. (8) DENZINGER, 2031. (9) Emst. Barnabae, c. 5, n. 2 (10) Ibia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz