BCCCAP00000000000000000000548

DE TRADITIONE ANI'E-NICAENA, th. 6, n. 79'-80 59 gorum -et Patrum, et praecipue Episcoporum «qui cum episcopatus suc– ce:-sione charisma veritatis certum secundum beneplacitum Patris ac– ceperunt, ( 1). In hac igitur thesi probare int-endimus Patres antenicaenos doctri– ll[>ffi supra probatam unanimiter tradidisse; quod mirum vid€ri non de– bet ei qui perpendat dogma de Verbi Incarnatione primum occupare lo– cum in Religione christiana, ut merito ejus centrum dicatur et sit. Sed nec aliter esse potuit, nam, uti jam vidimus, l1oc dogma expli– cite, clare omnino, in Novo Testamento continetur; quare hoc dogma wm est ab initio implicite in alio creditum, et pastea ope ratiocinii et aliarum viarum sen.sim sine sensu evolutum; sed jam ab ipsis primor– di!s christianae religionis explicite cognitum et explicite fuit etiam cre– diturn. Ne tamen inde inferre liceat nullum €sse progressum in ipsius dcg– matis intelligentia; nam etiam hoc extremum falsum et periculosum est; quando adversarii non aderant, neque discussiones haberi debeban– tur, sed simpliciter fide credebatur mysterium, secundum quod ho'! ,:re– dendum erat: quod Jesus Christus Deus et horno est; adhuc expositio sci-enti!'ica non urgebat, et revera facta non est. Quando tamen haere– ses Ne.storii et Eutychetis in Ecclesia Dei serpere -inceperunt, necesse habuen~nt Patres fidem suam modo scientifico excolere, declarar:), pe– netrare €t verbis philosophicis evolvere; quo factum est ut Incarna– tionis dogma paulatim ad formam scientificam redactum fuerit usque ad ultimam et adaequatam (quantum ipsa mysterii obscuritas et pro– funditas et longitudo patiuntur), intelligentiam habuit ope Scholastico– rum qui medio Aevo floruerunt praecipue Sti. Thomae, Bonaventurae, Scoti... Unde admittimus et nos pleniorem hujus dogmatis cognitionem et evolutionem ita tamen ut nulla in ipsa veritate innovatio facta sit aut substantialis immutatio. Evangelia Synoptica divinHatem Christi clare admodum continent; Stus. Paulus ubique hanc veritatem supponit; Stus. Joannes eam disserte demonstrat; Patres et Theologi totum mys– terium Incarnationis scientifice tractant; si in hac evolutione Moder– nistae suum postulatum de Christo historico et de Christo fidei fun– dant, tempus et operam frustra omnino impendunt. 80. Adversarii.-Nostris ultimis temporibus mágnus draco et serpens antiquus suam habuit iniquitatis progeniem, qua rursus Sponsam Dei, Ecclesiam Catholicam, laethale venenum infundere conatus est: Mo– dernistarum, dico, haeresis funestissima, secundum quam omnia, quae sub caelo sunt, substantiali evolutioni et radicali transformationi sub– duntur; nec dogma catholicum ab hac continui fluxus lege immune consendum est, nam: «Dogmata, quae Ecclesia perhibet tamquam revelata, non sunt veri– tates e caelo delapsae, sed sunt interpretatio quaedam factorum reli– giosorum, quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit» (2). «Dogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad notionem, tum quod (1) STUS. IRENAJ!:US, Adv. haer., lib. 4, c. 43. (2) DENZINGER, 2022.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz