BCCCAP00000000000000000000548
56 DE VERBO INCARNATO, th: 5, n. 72-75 Pars 3.•: Quo fit ut persona Verbi jure dicatur et sit composita. 72. Status quaestionis.-Haec pars non est nisi logicum corollarium eorum quae usque modo dicta sunt; nam probatum jam cst in parte praecedenti unionem Verbi -esse non tanturn in persona, sed etiarn se– cundum hypostasim, seu secundurn subsistentiarn; si vero res ita est, Verbum subsistit in natura divina et in natura humana; in illa quid-em, per identitatem curn ivsa, in ista per assurnptionern; nunc autem, in hoe sensu dicimus personam Verbi esse compositam; nihil igitur no– vum addimus in praesenti; conveniens tamen est hanc quaestionem di– lucidare ut vindicemus et declaremus modum loquendi sanctorum Pa– trum. qui saepissime dicunt personam Verbi, post incarnationem, esse cornpositarn. Sed quia, ut ait Stus. Bonaventura, haec vox «cornvositio:t- calum– niabilis est, aliquas notiones praemittere oportet circa compositionis no– tionem. 73. Explicatio terminorum.--Compositio est plurium elementorum conspiratio ad unum constituendum, sive illud unum ex conjunctione causetur sive non. Compositio -est duplex: a) Stricte dicta, et est illa in qua unurn causatur ex conjunctione elementorum: sic compositio animae et corporis est compositio stricte dicta, quia ex eorum conjunctione resultat unus horno. b) Late dicta, et est illa in qua plura conveniunt quin tamen esse lpsius ex eorum conjunctione caus-etur; sic compositio natura•e hu– manae cum natura -et persona Verbi est compositio late c=eu improprie dicta, quia natura humana et natura divina non sic uniuntur ut ex– eorum conjunctione esse Verbi causetur. Uti patet nos in hac thesi defendimus compositionem late s-eu im– proprie dictam. 74. Adversarii. a) Nestorius et Guntherus, aui negant unionem substantialem in persona; unio enim secundum ipsos non est in per– sona. Ergo neque secundum subsistentiam; persona igitur Verbi non subslstit in duabus naturis. Ergo non est composHa. b) Inter adversarios possumus etiam numerare catholicos illos de quibus postea recurret sermo, quorum sententiae in Nestorianismum reducebantur, praecise quia non admitj;ebant unionem secundum com– positlonem, seu secundum subsistentiam; erant materialiter haereticl, quia «putabant se catholice dicere», ait Cajetanus (19). e) Eutyches, qui admisit in Christo unam tantum naturam; ergo pusona Verbi non poterat in duabus subsistere. Ergo persona Verbi non est composita. 75. Nota bene.-Sunt nonnulli inter catholicos, et fuerunt multi 1n– tEr Scholasticos, qui doctrinam quam defendimus admiserunt, sed nole- (19) CAJETANUS, in III, q. 2, a. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz