BCCCAP00000000000000000000548

DE UNIONE HYPOSTATICA, th. 5, n. 71 55 Respondeo: Dist. majar.: Advenit ei accidentaliter si non trahitur in communio– nem illius esse completi, concedo ; si trahitur, nego. Ad rem stus. Thomas: «Ad secundum dicendum quod illud quod advenit post esse completum, accidentaliter advenit, r.isi trahatur in communionem illius esse com– pleti; sicuti in resurrectione corpus advenit animae praeexistenti, non tamet1. acciden– taliter, quia ad idem esse assumetur, ut scilicet corpus habeat esse vitale per animam; non est aulem sic de albedine, quia aliud est esse albi et aliud est esse hominis, cui advenit albedo. Verbum autem Dei ab aeterno esse completmn habuit sccundum hypos. tasim sive personam; ex tempore autem advenit ei natura humana, non quasi assump– ta ad unum es9e prout est naturae, sicut corpus assumitur ad esse anima.e, sed ad unum esse, prout est hypostasis vcl personae. Et ideo humana natura non wiitur acci– denta/ifor Filio Dei» (18). Instant: Ergo falsum est axioma philosophicum in praemissa majori enuntiatum! ! Respondeo: Nego simpliciter, nam praedictum axioma est verum, immo verissi– mum, in campo philosophico, in quo semper et ubique verificatur; quidquid cnim adve– nit enti completo, advenit ei accidentaliter, et ex bac unione fit unum per accidens et non unum per se. Hoc utique in philosophia quae tata movetur in ordine naturali, in quo hoc axioma perfecte verificatur. At non potest praefatum axioma ad theologiam adduci quin eo ipso periculurn incurramus errandi; nam dari pote.st , et de facto datur, exceptio in mysterio Incarna. tionis, in qua docemur naturam humanam in tempore uniri Verbo ita tamen ut ad ipsum persono.le Verbi trahatur; principium igitur illud, quod in Philosophia verum est, non applicatur in Theologia. Caeterum haec omnia nemini possunt ansam dare scrupulis, nam id ipsum accidit in omnibus mysteriis ; principium sane est evidentissimum in philosophia quod quantitas sepan.tri nequit a sua substantia, et nihilominus in SSma. Euchmistia cre– dere debemus quantitatem panis et vini fuisse vi consecrationis a substantia separatam. Principium est evidentissimum in sana philo.,ophia quod omnis relatio est acci– dens, substantiae inhaerens; at in mysterio SSmae. Trinitatis dantur relationes reales quibus una persona refertur ad aliam; quae tamen cum sint identicae cum substantia divina, necessario sunt subsistentes. Non igitur quod verum est in Philosoplúa, falsum d!cimus in Theologla; non ídem est dicere quod id quod in Philosopha habet suam applicationem, in Theologia pa– titur aliquando exceptionem. Instant adversarii: nam, juxta Stum. Paulum, Verbum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus est et habitu inventus ut horno: sicut igitur vestís accidentaliter, et non substantialiter, inhaeret homini, ita pariter natura humana, juxta Stum. Paulum, est unita Verbo. Unio igitur naturae humanae ad Verbum non fuit substantialis, sed accidentalis. Respondeo : a) Si vera esset haec Apostoli interpretatio, non posset Paulus alibí dicere quod hic horno Christus sit super omnia benedictus Deus in saecula; posset utique dicere quod Deus esset humanatus, sed non quod esset hamo; sicut a pari horno qui induit vestem, poterit dici vestitu1, sed non vestis. b) Sed quaenam esset, in hac interpretatione, Verbi Dei exinanitio, ,;i Verbum ad nos veniens nihil aliud fecerit nisi accidentaliter sibi naturam humanam unire? Numquid in Theophaniis VeLeris Tei,tamenti dici poterat secundam Personam SSmae. Trinitatis exinaniis.se eq quod forma corporali apparebat induta? e) Denique dicendum est quod vocabulum graecum «sjema» sumi non debeat in hoc loco pro figura, pro ultimo scilicet decem praedicamentorum, sed pro specie externa, in qua dicitur Christum a caeteris hominibus non discrepasse. (18) III. Q.. 2, a. 6, ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz