BCCCAP00000000000000000000548

54 DE VERBO INCARNATO, th. 5, n. 68-71 qui ad eam non pertinet nisi per accesionem et inhaerentiam. Si qua igitur forma uniatur alicui supposito, ei inhaerendo, tune fit unio in hyposiasi, sed non secundum hypostasim, quemadmodum videre est in omni unione accidentis ad subjectum, puta cwn homo efficitur f ilius Dei adoptivus per infusionem gratiae. N am gratia unitur homini in per– sona, non ut communicans in esse hypostatico, ( quasi hamo inciperet subsistere secundum hanc formam), sed ut afferens esse accidentale quod superadditur subsistenti. Si aut em aliqua natura substantialis traheretur ad ipsam personae praecxistenti:; subsistentiam, quatenus persona illa nullum novum esse sibi tnhaerens acquireret, sed tantum inciperet subsistere duabus dis– tinctis rationibus subsistendi, ii est, tum in propria sua natura tnm in natura sibi unita, tune unio fieret praecise in hypostasi et secun– dum hypostasim, adeoque vere hmwstatica diceretur» (14). Duae igitur conditiones requiruntur ut habeatur unio hypostatica, seu quod ídem ,est, unio secundum subsistentiam: a) Quod unio sit tq.ntmn in persona, et b) Quod unio sit secundum. rationem personae, vel secundum ac– tnm hypostaticum. 69. Adversarii.---Sunt, uti per SlJ 1Jatet, Nestorius et Guntherus quia duas personas omnino distinctas in Christo t:,dmittebant, solo af– fectu, operatione et voluntate inter se unitas; unionem igitur mere accidentalem ponebant in Christo. Hanc nostram thesim negavit etlam Eutyches, qui unionem in na– tura defendebat. Censura.-- Est doctrina de jide divina catholica definita, uti su– pra, n. 63. 70. Probatur. a) Per exclusionem.-«Removere entm o:iortet, ait Billot. unioñem per inhaerentiam, quia nec Deus est subjectum inhae– sionis. ncc humana natura mom accidentis inhaerere potest-» (15). b) Directe.- «Relinquitur ergo unio secundum subsistentiam, qua sola posita, verificatur quod Deus Verbum sit homo et quod hic hamo Christus sit Deus in saecula benedictus. Et re quidem vera, una singu– laris substantia de alia substantia non praedicatur si unaquaeque in se subsislat; aliunde vero propositio ista: Deus est hamo, nonnisi hoc modo exponi potest: Qui subsistit in divinitate, ille idem subsistit in huma– nitate» ( 16). «Omnibus ergo viis devenitur ad unionem quae sit non solum in hy– postasi, verum etiam secundnm hypostasim sive subsistentiam» (17). 71. Objectiones.-Objectio l.ª: Id quod advenit alicui post esse completum, adve– nit ei accidentaliter. Atqui natura humana advenit in tempere Verbo habenti esse completum ab aeterno. Ergo advenit ei accidentaliter. (14) BILLOT, op. cit., pag. 116-7. (15) Ibid., pag. 117. (16) lbid., pag, 117. (17) !bid., pag. ll'l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz