BCCCAP00000000000000000000548

52 DE VERBO INCARNATO, th. 5, n. 66-67 Instant adversarii: Secundum hoc responsum natura et persona in divinis distin– guuntur virtualiter cum fundamento in re. Atqui distinctio virtualis, quae tata est in mente nostra, non aufert indentitatem rei. Ergo idem ac prius; si unio facta est in persona, facta est etiam in natura; si vero insistís in eo quod f..cta non est in natura, necesse est concludas factam non esse in persona. Respondeo : Benevolum lectorem rogo ut iterum atque iterum nostrum primum responsum consideret, quia forsitan non recte nec adaequate ejus vim assecutus est. Solutio igitur nostra non erat lmjusmodi: In Deo natura et persona sunt re unum et ídem, idE:oque natura humana Christi, quae unitur Verbo in persona, uni– retur etiam in natura nisi distinctio nostra virtualis hanc monstruosam unionem im– pediret, absit ! Non ita respondebamus nos ac si distinctio virtualis causaret unionem in persona et removeret unionem in natura. Nihil eo absurdius posset in nostra mente cogitari. Raciocinium nostrum erat toto caelo diversum, ad cujus intelligentiam diligenter notabis: Contradictio habetur quando ídem de eodem et sub eodem respectu affirma– tur simul ac negatur; at, quando mens nostra invenit aliquam formalitatem vi cujus idem de eodem affirmatur simul ac negatur, sed sub distincto respectu, tune remove– tur et vitatur contradictio. His ergo dictis et rite intellectis, videas quomodo adversarius Incarnat1onis mys– terium sub inextricabilibus contradictionis retibus involvere satagebat, et simul quo– modo ab ejus árgutiis feliciter, quantum ego saltem intelligo, evasimus. Contradictio ab adversariis inventa: In Deo natura et persona sunt re unum et idem. Sed admittis unionem in persona. Ergo admittas necesse est et unionem in natura. At negas unionem in natura. Ergo et neges necesse est unionem in persona. Sed utrumque facis. Ergo unionem in persona admittendo, admittis unionem in na– tura; et unionem in natura rejiciendo, rejicis unionem in persona; ídem igitur de eodem et sub eodem respectu affirmas ac negas. Ergo tibi contradicis. Ergo nunc fluunt omnes consequentiae contra ipsum mysterium, quia. contradictoria ne quidem in Deo salvari possunt. Evasio nostra: Nulla adest contradictio si ídem de eodem, sed sub diStincto res– pectu, affirmatur simul ac negatur; jamvero in nostra solutione illos respectus dis– tinximus, et secundum eos affirmavimus unionem in persona et negavimus unionem in natura; et sic vitatur contradictio. 67. Nota bene.-Cum praedicta solutione nolumus, nec profecto in– tendimus, positive explicare quomodo unio divinltatis et humanitatis sit tantum in persona et nullo modo in natura, quamvis in Deo per– sona et natura sint re unum et ídem. Ad hujusmodi positivam expli– cationem requireretur recta et adaequata mtelligentia dogmatum cum Trinitatis tum Incarnationis, quae tamen a nabí::; penitus longe est. Bufficit igitur nobis in praesenti vita objectiones advnsariorum re– futare et apparentiam contradictionis a veritatibus fidei, quas firmi– ter profitemur, removere; quando in illa caelesti Jerusalem, quae recte appellatur visio, omnes inveniamur sub Cristo Deo et Homine congre– gati, videbimus eum sicuti est; tune erit beatitudo perfecta, gaudium magnum, quies intellectus. omnium facultatum aeternum solatium. Objectio 2.ª: Sancti Patres, immo et ipse Stus. Cyrillus, qui contra Nestorium acerrime pugnavit, aliter nostram doctrinam intelligunt, nam saepissime loquuntur de unione physica, naturali disiqué, cata fisim). Sed cmnia haec verba aperte expri– munt unionem factam esse in natura. Ergo unio facta est in natura, et proinde una est in Ch:risto natura. En verba ipsius Sti. Cyrilli, quae omne dubium, si aliquod adesse posset, radici– tus auferunt: «Non oportet intelligere duas naturas, sed unam naturam Dei Verbi incarnatam» (12). (12) Testimonium STI. CYRILLI ALEX., allatum in actls conc. IV; PG., 76, 1212; ceterum conc. Constantlnor:olltanum II authentlce lnterpretationem catho– llcam hujus loci nobls tradidit (DENZINGER, 220); cfr. D'ALEs, op. cit., 163- 165; GALTIER, op. cit., n. 113-119.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz