BCCCAP00000000000000000000548

DE UNIONE HYPOSTATICA, th. 5, n. 65-66 51 2.º) Metaphysice repugnat quod natura divina, in se simplex et im– mutabilis, cum altera uniatur, ita ut ex earum unione sen conjunctio– ne, aliquod compositum resultet quod 11ec unum sit nec aliud, sed ter– tia res ex utraque composita. Ergo idem ac prius. b) Unio facta est in persona, et in persona tantum. 65. Probatur. 1.º) Ex Conciliis, uti sppra. 2.º) Ex consensu omnium omnino theologorum, qm unanimiter unio– nem ln natura, utpote absurdam, rejiciunt, et unionem in persona et in persona tantum uno ore defendunt. «Guntheriani, ait Pesch, bene sciebant et confitebantur suum sys– tema pugnare cum doctrina totius scholae, sed dicebant theologos scho– lasticos pro imperfecta philosophia illius aetatis non potuisse explica– tionem omnino sufffcientem hujus dogmatis tradere, 1deoque eorum doc– trinam fuisse quidem optimam quae illis temporibus tradi Potuisset. sed melioris philosophiae (hegelianae) ope nunc comvlen~am et perficien– dam esse» (9). 3.<•) Unio in persona illa est ex qua non resultat nova p-ersona. Jam– vero probavimus in thesi praec-edenti unam eamdemque esse personam Verbi, quae est ipsa persona divina quae antea praeexistebat. Ergo unio facta est in persona, et in persona tantum. 66. Objectiones.-Objectio l.•: In Deo persona et natura sunt re unum et idem. Atqui unio facta est in persona. Ergo et in natura (error Eutychetis). SI ,:ero unio facta non est in natura, neque facta est in persona (error NestoriD. Quomodocumque igitur rem intelligas, non te extricas a contradictione. Respondeo: Dist. majar.: In Deo persona et natura sunt unum et ldem quoad rem, concedo ; quoad modum loquendi, nego. Verum est quod in Deo nulla sit distinctio realis naturam inter et personam, sed sicut habet objectio, sunt re unum et idem. Ad rem Stus. Thomas: «Si qua vero res est, in qua omnino nih-il alíud est praeter rationem speciei vel naturae óuae sicut est in Deo, ibi non est aliud secundum rem suppositum et natura, sed solum secun– dum rationem intelligendi, quia natura dicitur secundum quod est essentia quaedam; eadem vero dicitur suppositum, sccundum quod est subsistens. Et quod est c!ictum de supposito, intelligendum est de persona in creatura rationali vel intellectuali>i (10). Attamen, cum mens nostra divinos conceptos nonnisi imperfecte valde et per compositionem et. divisionem cognoscat ea quae in se summae simplicitatis sunt, aliter signifrcat, etiam in Deo, quando dicit naturam et personam, nam, ut jam m superio– ribus notatum est, natura concipitur tamquam _id qua aliquid collocatur in suo ordine entium ; persona vero, tamquam id quod in se subsistit, et cujus est habere ea om::iia quae suppositurr. quomodocumque ingrediuntur; bine quando sermo est de unione in n'.ltura, intel!igimus illam unionem secundum quam duo vel plura in unum coales– cunt, ita ut ex eorum conjunctione aliquid tertium distinctum re.sultet; unde dicere «unionem fieri in natura, esset, creaturam sic uniri Deo ut novum cum Deo ens cons– titueret; e contra, ... unionem fieri solum in persona est naturam creatam s·lc uniri Deo ut incipiat pertinere ad divinum suppositum in sua semper immutabili totalitate ac perfecta integritate manens» (11). Haec et non alia est ratio cur debeamus necessario dicere unionem divinitatis et humanitatis factam esse in persona, et millo modo in natura. (9) PESCH, op, cit., pag, 49, (10) III, q, 2. a. 2. (11) BILLOT, 01}. cit., pag. 109.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz