BCCCAP00000000000000000000548
50 DE VI!..'RBO INCARNATO, th. 5, n. 62-64 ------------ e) Id etiam defendit Guntherus, qui, verbis modernis, Nestorii erro– rem renovavit. admittendo inter Christum et Deum quamdam unio– nem dynarmcam. 62. Modus refutandi Eut~chem et Nestodum.-Est omnino dlversus; nam contra Eutychem, qui monstruosam cogitavit unionem divinitatis et humanltatis ad unam efformandam naturam distinctam, argumenta philosop:iica afferri debent; facili enim negotio probatur hanc unio– nem esse absurdam. omnibus modis sanae philoscphiae repugnantem: non tamen spernimus argumenta theologica, ut per se pat&t, sed dici– mus quod sufficerent argumenta philosophica. Contra Nestorium vero argumenta desumenda wnt ex Sacra Scrip– tura, in qua nobis constat quod ille Christus, qui est Deus, est simul verus horno; agitur proinde de aliqua re, quae nonnisi Per revelationem innotesri potest; quare. ratio, suis viribus relicta, nihil posset apodictice prot.;.re, sed tantum convenientias exponere et argutias adversari01'um contradictionem aut repugnantiam non involvere, et hoc nonnisi post acceptam existentiam mysterii. 63. Censura.- Est doctrina de fide divina catholica definita: «Sancta Dei Ecclesia utriusque perfidiae (Eutychianae et Nestoria– na-e) imptetatem rejiciens, unionem Verbi ad carnem confitetur secun– dum subsistentiam.» «Sl qu:s non confitetur carni secundum suosistentiam unitum Dei Patris Verbum unicum esse Christum cum propria carne, eumdem scili– cet Deum simul et hominem, a. s.» ( 6). Confer praeterea canonem 216, in quo clarissime et abundantisslme sententia Nestorii refutatur; tandem dicit confitendam esse «unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationali et intellectuali secun– dum compositionem sive secundum subsistentiam... sicut sancti Patres docuerunt» (7). Et Stus. Cyrillus scribcbat ad Nestorium: «Non enim dicimus quod Verbi natura conversa jacta est caro..., illud vero magis, quod carnem animatam anima rationali uniens sibi Verbum secundum suosisten– tiam, ineffabiliter et incomprehensioiliter factus est hamo, et appel– latus est filius hominis» (8). a) Unio facta non est in natura. 64. Probatur. l.º) Unio in natura est illa ex qua resultat nova natura, omnino distincta a componentibus. Atqui probatum fuit in su– periorlbus duas esse in Christo naturas, divinam nempe et humanam, fnconfusas, integras, distinctas. Ergo unio facta non est in natura. (Ceo-tocan). sed esse Matrem Chrlsti (Christo-tocon); cum totus populus statim contra haereticum sermocinatorem insurgeret, Nestorius hanc cau• sam suam feclt. et anerte et acerrime eam plurlmus defendlt. usque dum in Concilio Epheslno damnatus est. «Si quis non confltetur Deum esse vera• clter Emmanuel, et. propterea Del genltrlcem sancta.m Virglnem : peperii enim secundum carnem !actum Dei Verbum, anathema sit». DENZINGER, 113. (6) DENZINGER, 114. (7) DENZINGER, 216. (8) STUS. CYRILLUS ALExANDR., epistol. 4; PG., 77, 46.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz