BCCCAP00000000000000000000548

DE UNIONE HYPOSTATICA, th. 5, n. 60-61 49 Pars. l.ª: Unio facta non est in natura, sed in persona. 60. Quid sit unio in natura.-Est illa ex qua resultat quaedam ter– tia res nova, distincta proinde a div,ersis componentibus; sic corpus et anima uniuntur in natura, et ex eorum conjunctione resultat aliquid tertium novum, nempe hamo, qui habet proprietates distinctas ab ani– ma et corpore; idem die de hydrogenio et oxigenio, ex quorum unione resultat aliquid tertium distinctum, nempe aqua (2). Ratio istius resultantiae in ea est, quia natura est id quo unumquod– que ens ,est illud quod est; quare si aliquid ingreditur illud essentiale elementum qua aliquid est illud quod est, ea ipso mutatur in aliud no– vum quod antea non erat; exemplum tangibile et demonstrabile habes in quantitate numerica: si enim unum addis vel tollis, mutatur essen– tialiter numerus. Quid sit unio in persona.-Est illa ex qua non necessario resultat una nova persona; ratio est simplex, quia non omnia quae ingrediun– tur snppositum vel personam, tamquam ipsius constitutivo. ingredi de– beant; in hac unione hoc tandem accidit, quod personam ingnditur ali– quid quod prius ti non inerat, et permanet eadem persona; sic e. g. gra– tia quae inhaeret animae, unitur subjecto in persona; eadem persona subsistit cum novo accidenti sibi unito. «Subjectum et accidens, ait Stus. Thomas, non sic uniuntur ut ex eis aliquid, tertium constituatur...; accidens autem trahitur ad persona– litatem subjecti» (3). Adest tamen quaedam unio in persona, sed quae prius est in natu– ra; et est illa ex qua resultat novum suppositum; sic in unione ani– mae cum corpore; loquimur igitur nos in praesenti thesi de unione quae est in persona, et tantum in persona. 61. Adversarii.- Primus inter omnes veniat Eutyches, qui hanc ab– surdam et monstruosam unionem defendit, vi cujus Verbmn !'.bsorpsisset ad se naturam humanam, et ex natura divina et humana resultaret Christus; in Christo proinde una sola natura et una persona. Discipuli Eutychetis absorptionem, utpote absurrlam et monstruosam, rejecerunt, et quamdam utriusque naturae commixtionem admiserunt. <<Eutyches, ait Stus. Thomas, ut unitatem personae contra Nestorium servaret in Christo, dicit in Christo esse etiam uno.m naturam, ita quod, quamvis ante unionem essent duae naturae distinctae, divina et hu– mana, in unione tamen coierunt in unam naturam» (4). b) Nestorius. Sicuti Eutyches per excessum, sic Nestorius per de– fectum peccavit; nam iste nullam aliam unioncm admisit praeter u:lionem moralem per gratiam; quo admisso, nEcessario negare debebat unionem in peri;ona (5). (2) Unio in natura, juxta Salmanticenses, idem est «ac intrare ejus quidditatem per modum praedicatl, ad constitutionem rei». De Incarnattone, disp, 3, n. 2, (3) Compend. T'heolog., c. 211 (4), Contr. Gent., lib. 4, c. 35. (5) Origo Nestorianismi in concione ab Athanasio, Nestorii familiar!, reponenda est: me enim publice praedicavit Mariam non posse dici Matrem Dei 1LA11. THEOL. DOGM.-IIl,-5

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz