BCCCAP00000000000000000000548

DE DUPLICI NATURA IN CHRISTO, th, 4, n. 56-58 47 accepta; si permixta, non mansisset int€gra et divinitas esset mutata, quod est onmino impossibile 2. 0 ) Ex communicatione idiomatwn. Indistincte praedicantur de Jesu sive divina sive humana. Atqui haec non pos.sent de ipso praedi– cari nisi haberet dua.s naturas, divinam nempe et humanam. Ergo in Christo sunt duae naturae integrae et inconfusae. Prob. minar.: Opposita nequeunt de uno eodemque praedicari ni.si secundum aliud et aliud. Atqui de Christo praedicantur opposita. Ergo secundum aliud ,et aliud debent praedicari. Consequenter igitur, divina de Christo praedicantur quia est Deus; humana. quia est hamo; distinctio igitur facienda est circa naturas; unitas est affirmanda secundum personam. Confinnatur.--Per haeresim eutychianam subverteretur tota aecono– mia .salutis, nam a veritate naturae humanae pendet verita.s passionis Christi, et a veritate naturae divinae pendet dignitas satisfactionis. 57. Objicies.-/n Symbolo Athanasiano dicltur: «Sicut anima rationalis et caro unus est hamo, ita Deus et hamo unus est Christus» (28). Jamvero ani~•.l. et caro unluntur in natura et ex eorum conjunctione resultat horno. Ergo ex unione Dei et hominis resultat Christus, una proinde persona unaque natura. Respondeo : Dist. majar. : Et haec comparatio animae et corporis adducitur ut exemplum univocutn quod perfectam rationem reddit mysterii Incarnationis, nego; ut exemplum propinquius, quod melius declarat unionem divinitatis et humanitatis in una Verbi persona, concedo. Omnis comparatio claudicat, ut fert axioma; si igitur hoc in humanis verifica– tur, a fortiori verificari debet quando exempla et comparationes instituuntur relate ad divina, quae mentem nostram et totius humani necnon et angelici captum su– perant. Comparatio in Symbolo Athanasiano adhibita quasdam habet pulcherrimas simi– litudines cum unione divinitatis et humanitatis; nec desunt dissimilitudines non– nullae, de quibus cfr., si vis, Billot (29), et Terrien (30). 58. Scholion: Duo coronaria maximi momenti. l.º) Ex eo quod ln Christo sint una persona et duae naturae integrae et inconfusae. se– quitur quod ea quae relationem dicant ad naturas, duplicanda sunt in Christo; sic duplex erit voluntas, duplex operatio, divina scilicet et humana; ea vero quae relationem dicant ad personam, unificanda sunt, sic filiatio, adoratio. «Respondeo dicendo, ait Stus. Thomas, quod quia in Christo sunt duae naturae et una hypostasis, necesse est quod ea quae ad naturam pertinent in Christo, sint duo; quae autem pertinent ad hypostasim in Christo, sint unum t_antum-,, (31). 2. 0 ) «Actiones sunt suppositorum», ait axioma philosophicum; quod et in nostro casu suam habet veritatem; hypostasis igitur est cui attri– buuntur operationes naturae; ideoque actiones naturae humanae ad suppositum Verbi pertinent; cum igitur meritum sit majus vel minus ex dignitate personae, sequitur quamlibet actionPm Christi !nfinitum. habere valorem esseque de se sufficientissimum nd totius human! ge– neris redemptionem. (28) DENZINGER, 40. (29) BILLOT, OP. cit., pag. 105. (30) TERRIEN, OP. cit., pag. 117, (31) Apud Tl:RRIEN, op. cit.• pag. 97.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz