BCCCAP00000000000000000000548

DE DUPLICI NATURA IN CHRISTO, th. 4, n. 52-53 45 Respondeo : Dist. majar. : Substantia est id cuí competit habere esse in se, con~ cedo ; est id quod de facto habet esse in se, subdist. : si non trahitur ad personalita– tem alterius, concedo; si trahitur, nego. Explicatio: Ne obliviscaris definitionem substantiae, nam substantia est id cui compctit esse in se et non in alio tamquam in subjecto inhaesionis, non vero id quod 1iabet esse in se; sicut accidens non est illud quod de facto est in alío, sed illud cui competit esse in alío et non in se ; et sicut in SSma. Eucharistia remanent acci– dentia, quae tamen de facto non inhaerent alicui suh'3tantiae : non suae propriae, quia non adest; nec substantiae Christi, quae nec mutatur nec potest subjectare accidentia panis et vini, et tamen sunt vera accidentia, ita pariter in casu nostro, natura huma– na Christi est vera substantia, quae non habet proprium suum esse in se, sed illud exigit habere. Ut haec solutio, quae est maximi momenti, recte intelligatur, eamdem objectionem sub alia forma proponemus: De ratione substantiae est quod sit ens per se subsistens. Atqui humanitas Christi est substantia. Ergo est ens per se subsistens. Atqui omne ens per se subsistens est persona. Ergo humanitas Christi est persona et ideo duae sunt in Christo personae. Respondeo: Disting. major.: De ratione substantiae est quod ei competat esse in se, concedo ; de ratione substantiae est quod de facto subsistat in se, nego. «Est equidem de ratione substantiae quod sit capax subsistendi subsistentia pro– pria et connaturali, non autem quod actu sic subsistat; sed salvatur ratio substan– tiae si subsistat per aliam digniorcm sibi appropriatam et supplentem vices propriae. Sic, licet sit de ratione substcmtiae accidentis quod petat e.iistere in alío tamquam in subjecto, non tamen quod actu inexistat, ut patet in accidentibus eucharisticis» (25). Objectio 4.ª: Id quod philosophice est certum, nequit esse theologice falsum. Atqui philosophice certum est quemlibet hominem esse personam humanam. Ergo nequit esse theologice Ialsum hunc hominem Christum esse personam humanam. Respondeo: Concedo majorem; Dist. minar.: Philosophice certum est quemlibet hominem exigere et postulare connaturaliter esse personam humanam, concedo; ... esse personam humanam de facto, subdist. : si subsistat subsistentia propria, con~ cedo; si subsistat per esse alterius, qualiter accidit in praesenti mysterio, nego. Non potest certe dari vera contradictio Philosophiam ínter et Theologiam. At Philosophia nullum principium ita absolutum enuntiare debet, nisi velit suum campum praetergredi, omnique tune auctoritate destituí, ut exceptionem etiam divinitus fac– tam penitus infitietur. Objectio 5.ª: Si Christus personalitate humana caret, non est horno perfectus, si– milis nobiscum. Sed hoc nequit admitti. Ergo Christus non privatur humana perso– nalitate. Respondeo: Negando simpliciter et absolute majorem argumenti; et ratio est haec: quia personalitas nihil facit ad perfectionem hominis ut sic; personalitas est extra rationem naturae seu essentiae. Jamvero horno est horno per naturam; ille igitur qui habet naturam humanam, est horno. Atqui, subsumo, Christus habet natu– ram humanam. Ergo recte concludo : Christus est horno. Pars 2.ª: Christus est una persona in duabus naturis integris et inconfusis 53. Quid sit natura.-Natura seu essentia, est id quo unumquodque ens est illud quod est, seu icl. quo constituitur in suo esse, in suo or– dine entium. Natura, quae idem omnino est ac -essentia et quidditas, illis elemen- (25) «Sicut enim definitio substantiae non est, id quod existit in se (nam hu– manitas Christi est substantia, tametsi in se non subsistat, sed in Verbo cu! in unitate suppositi conjungitur), ita definitio accidentis non est id quod existit in alio, sed cui ex vi suae naturae competit esse non in se, sed in substantia tamquam in subjecto». B1LLOT, op. cit., pag. 517.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz