BCCCAP00000000000000000000548

44 DE VERBO INCARNATO, th. 4, n. 51-52 mus» (21), quod convenit ei quatenus ,est Deus. Sed haec omnia de uño eodemque subjecto praedicantur, nempe de Jesu. Jamvero hoc esset me– taphysice impossibile si in Christo adessent duae personae distinctae et separatae. Ergo, cum de uno praedicentur, necesse omnino est ut in eo una tantum sit persona. «Eadern unitas subjecti declaratur, quoties Deus Verbum ea agere et pati dicitur quae per naturam nonnisi humanam praestari possunt; et vicissirn de hoc homine Jesu enuntiantur attributa clivina tamquam ei propria. His autern Scripturae plenae sunt» (22). «Dorninus gloria-e est crucifixus» (23). «Ecclesia est acquisiia sanguine Dei» (24). 52. Ob.i<'ctiones.-Ohjectio l.ª: Quot principia operationis, tot supposita. Atqui in Christo duo sunt principia operationis. Ergo duo etiam supposita seu duae personae. Rcspondco : Dist. majar.: Quot principia quod operationis, tot supposita, conce– do; quot principia quo, tot supposita, subdisting. ; si illa principia subsistunt in Ee, concedo; si vero contingit illa principia subsistere in una sola hypostati vel perso– na, nego. Contradist. minor.: In Christo duo principia quod, nego ; duo principia quo, subrlist.: quae subsistunt in se et per se, ncgo; quae subsistunt in una sola perso– na seu hypostasi, concedo. Explicatio: Objectio crasse confundit principium quod et principium quo opera– tionis; principium quod cst suppositum, quodque est subsistens in se et incommuni– cabile; principium vero qua est natura, quae, quando extra nihilum est, naturaliter exigit suam propriam 10ubsistentiam; sed in praPsenti aliter se habet res, nam natura humana Christi, quae profecto extra nihilum est, habet utique exigentiam ut propriam subsistentiam acquirat, sed de facto praedicta exigentia non impletur, pro quanto subsistit per esse communicatum Verbi; hinc in Christo unum habetur principium quod operationis, unum proinde suppositum, unaque persona. Objectio 2.n: Definitur persona: «Rationalis naturae individua substantia». Sed in Christo duae sunt naturae rationalis individuae substantiae. Ergo duae etiam sunt in Christo personae. Respondeo: Dist. majar.: Et haec definitio convenit substantiae individuae sim– pliciter, concedo; convenit cuilibet substantiae individuae, etiam individuae secun– dum quid, nego. Contradist. minar.: In Christo duae sunt substantiae individuae simpliciter, nego; duae substantiae, quarum una est individua simplíciter et alía secundum quid, concedo. Explicatio: Redeas, carissime frater, ad notiones superius traditas de natura et persona, et videbis quod illa sola est substantia individua simplíciter quae est jure et de facto incommunicabilis, illa nempe de qua actiones praedicantur nec possunt de alía praedicari, quia ipsa est ultimum subjectum attributionis. Nunc igitur applica hanc notionem ad rem praesentem et cum proportione ratiocinare: Nonne diximus in nostra thesi naturam humanam a Christo assumptam existere non per se, sed per actum hypostaticum Verbi, qui in tempore extenditur ad ipsam? Si igitur natura hu– mana subsistit per aliud, jam non est incommunicabilis, utpote de facto Verbo com– municata; Gi vero communicata, jam non est persona, seu rationalis naturae indi– vidua substantia; non igitur siint in Christo duae personae. Objectio 3.ª: Substantia est id quod habet esse in se et non in alío. Sed in Christo duae sunt substantiae quae habent esse in se. Ergo in Christo duo sunt quae habent esse in se, ideoque duae personae. (21) Joan., 10, 30. (22) FRANZELIN, op, cit., pag, 134. (23) I ad Cor., 2, 8. (24) Act. Apost., 20, 28; cfr. hoc argumentum in SThS., op, cit., n. 35-39, uh1 copiosam bibl!ographiam invenies.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz