BCCCAP00000000000000000000548

DE UNICA PERSONA IN CHRISTO, th. 4, n. 47-48 41 (istae enim ordinantur ad aliorum utilitatem), nomen personae destina– tum est ad significandas naturas intellectuales, nomen autem suppositi ad d-esignandas naturas ratione carentes. Sed nota ben-e quod persona nihil aliud addat supra suppositum nisi dignitatem intellectualitatis. Personae definitio.-Ex his igitur jam constat personae definitio, quae secundum Boetiurn ita €st: «Rationalis naturae indivi4ua substantia» (8). Brevis explicatio.-Dicitur: substantia, pra€scindendo utrum sit subs– tantia prima, an secunda. Individua. Hac voce significamus substantiam primam excludendo omnem communicabilitatem quae repugnat ultimo subjecto attributio– nis; excludimus igitur communicabilitatem universalem, quam habet essentia divina quae comunicatur Tribus Divinis Personis; communi– cabilitatem partis, qualis invenitur in anima humana, quae, etiam a cor– pore separata, postulat unionem substantialem cum corpor€; et com– municabilitatem naturae assurnptibilis, quae habetur in natura humana a Verbo assumpta in unitatem personae. Naiurae rationalis. His v€rbis designamus personam csse substan– tiam individuam rationalern seu intellectualem, e. g. Paulus. Nomen suppositi reservatur ad designandas substantias individuas irrationales; nemo enim vocat equum, personam sed suppositum. Ergo inter personam et suppositum nulla -est essentialis diff€rentia ratione incommunicabilitatis; sed persona addit supra suppositum dignitatem quamdam honoris, intEllectualitatis. Sensus igitur nostrae theseos €st iste: Dicimns Christum, qui Deus et horno -est, non esse nisi unarn personarn in duabus naturis, divina scilicet et humana, subsistentem; id est, in Christo unurn tantum esse subje~t,tm ultimmn attributionis, de qua pra€dicantur actiones sive divinae sive humana-e naturae; quod aliis verbis ita -exprimí potest: Actiones et passiones -et proprietates naturae divinae et humanae unum habent subj,ectum commurni, cui attribuuntur €t de quo praedicantur, et illud subjectum, cui talia attribuuntur, est ipse Filius Dei, seu Ver– bum Patris, qui, in tempor€, humanam assumpsit naturam ex Bta. Vir– gine Maria. 48. Adversarii. 1. 0 ) Theodorus Mopsuestenus et Nestorius dixerunt: a) quod ex unione animae cum corpore resultat in Christo, non secus ac in quolibet alio composito humano, horno quidam completus ac subsistens, sed; b) quod Deus inhabitat in hoc homine sicut in suo templo per gratiam sanctificantem, sicut in sanctis inhabitare solet, et e) QUod ex hac unione morali, affectuosa, per gratiam sanctifican– tem habita, resultat quod horno ille possit dici Deus. Filius Dei, et quod ei attribuantur actiones et attributa divina (9). (8) BoETrus, De duabus naturis, c. 3; PL., 64, 1343. (9) Cfr. Snrs. THOMAS, III, 2, 2, a. 6; Contr. Gent., lib. 4, c. 34; etiam Theodore de Mopsueste, in DTC, 15, 255-277 sqs,; Nestorius, 11, 90. De tata hac quaestlone, cfr. GALTIER, op, cit., n. 109-125, ubi copiosam bibllographiam inventes; XIBERTA, op. cit., I, 112-117.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz