BCCCAP00000000000000000000548
40 DE VERBO INCARNATO, th. 4, n. 47 inhaesionis; accidens vero est id cui competit esse in alio et non in se tamquam in subjecto inhaesionis. Nunc autem, quod accidens excludi debeat a ratione suppositi vel personae, evidentius est quam ut probatione indigeat. 2.º) Sed substantia ,esse potest: prima vel secunda. Prima est «ipsum subjectum ultimurn quod non praedi.catur de alio, et hoc est particulare in genere substantiae» (5); sic substantia prima est Titus, Paulus, quibus competit talis unius ab alio independentia ut actiones et passiones unius ipsi solí tribuantur; sunt igitur ultimum subjectum attributionis. Secunda est ipsa natura speciei, quae communis est omnibus qui eamdem speciem habent; est igitur natura seu essentia praecisis prin– cipiis individualibus. Jamvero persona: «numquam in universalibus dici poterit sed in singularibus tantum atque individuis; generalis enim ho– minis nulla persona est, sed vez Ciceronis vez Platonis, vel singulorum individuorum personae singulae .nuncupantiir» ( 6). Unde persona est substantia, non secunda, sed prima. 3.º) Sed substantia prima rursus potest esse: Individua simpliciter, et est illa substantia quae omnino tncommuni– cabilis est, ita ut ipsa sit ultimum subjectum attributionis; haec ,est sui juris, independens a quacumque alia. Individua secundum quid, et est illa quae, etsi in se sit omnino de– terminata, tamen «non habet incommunicabilitatem requisitam ut om– nino distincte sz(bsistat, sitque ultimurn quoddam subjectum attribu– tionis» (7). Quaelibet igitur communicabllitas repugnat rationi individui, seu personae; ideoque omne illud quod de pluribus praedicari possit non erit individuum simpliciter, neque persona; quare persona non est: a) Natura seu essentia divina, quia communicatur tribus divinis Personis. Patri scilicet, et Filio et Spiritui Sancto. b) Anima humana, quia, etiam separata, ordinem dicit transcen– dentalem ad corpus •estque semper ei unibilis. e) Natura integra quae forte a supposito praeexistenti assumere– tm·, ita ut jam non per se ipsam subsisteret sed per subsistentiam al– terius; quod accidit in Mysterio Incarnationis; haec, inquam, natura integra non erit persona quia non habet illam praedictam incommu– nicabilitatem, utpote de facto alteri communicatam. Unde persona est natura individua simpliciter, illa scilicet quae ita est individua ut ver-e sit indivisa in se et divisa a quolibet alío. 4.º) Sed inter illas substantias quae merito individuae simpliciter appellantur, aliquae inveniuntur usu rationis expertes. sicut animalia irrationalia; aliae vero rationem habentes, :>icut homines et angeli et Deus; cum igitur notio incommunicabilitatis et independentiae perfec– tiori modo impleatur in naturis intellectualibus quam in irrationalibus (5) De Pot., q. 9, a. 1. (6) !bid. (7) BILLOT, 01], cit., pag. 76.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz