BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE CARITATIS, th, 24, n. 881-883 625 est summa Dei veritas. Jamvero «de his quae sunt supra hominem, no– biliar est dilectio quam cognitio; perficitur enim cognitio secundum quod cognita sunt in cognoscente; diLectio vero, secundum quod diligens tra– hitur ad rem dilectam. Id autem quod est supra hominem, nobilius est in seipso quam sit in nomine, quia unumquodque est in altero per modum ejus in qua est» (6). «Cum autem tres virtutes theologicae respiciant Deum sicut pro– prium objectum, non potest una earum dici majar altera ex hoc, quod sit circa majus objectum, sed ex ea quod una se habeat propinquius ad objectum quam alia; et hoc modo caritas est majar aliis; nam aliae im– portant in sui ratione quamdam distantiam ab objecto; est enim fides de non visis, spes autem de non habitis. Sed amor caritatis est de eo, quod jam habetur; est enim amatum quodammodo in amante et etiam amans per aff ectum trahitur ad unionem amati, propter quod dicitur J Joannis, 4, 16: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo» (7). 882. Scholion: Utrum caritas sit forma aliarum virtutum.-Respon– deo affirmative, quia etsi virtutes suam perfectionem essentialem et valorem habeant ex objecto, perfectionem tamen accidentalem a fine obtinent. Jamvero caritas est virtus qua omnes aliae virtutes nferuntur ad Deum finem ultimum. Hinc caritas omnes alias virtutes elevat et dignificat, easque movet et ad finem supernaturalem dirigit; quapropter dicit Apostolus: «Caritas patiens est, benigna est...; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet» (8). «Sine caritate, ait Stus. Augustinus, fides quidem potest esse, sed non et prodesse» (9). ART. IV De necessitate caritatis THESIS 24.ª: Caritas est omnibus necessaria. 883. Brevis explicatio. l.º) Caritas habitualis infusa est omnibus necessaria ad salutem, quia sine caritate homine.c; justificari non pos– sunt. nam fides sola nec spes perfecte nos uniunt cum Christo nec mem– brn viva nos effi.ciunt (1); caritas habitualis infundltur nobis in ipsa justificatione. 2.'') Actus caritatis non est adultis absoluie necessarius ad ejus jus– tificationem in Sacramento acquirendam, quia adultus justificari potest per martyrium aut per Sacramentum Baptismi et Poenitentiae cum sola (6) STUS. THOMAS, I-II, q. 66, ad. 6, ad l. (7) I-II, q. 66, a. 6. (8) I ad Cor., 13, 4 sqs. (9) De Trinit., lib. 15, c. 18, n. 21; Journel, 1679; cfr. E. VAN RoEY, De chari– tate forma virtutum, in EphThLov., 1 (1924), 43-65; ScHULTEs, De caritate ut jorma virtutum, in DivTh. (Pi), 31 (1928), 5-28. (1) DENZINGER, 800. J.AN, THEOL. DOGM,-III.--41

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz