BCCCAP00000000000000000000548

624 DE VffiTUTIBUS INFUSIS, th. 23, n. 876-881 Qaaestio igitur inter ipsas est quando sermo instituitur de praes– tantia caritatis supra fidem in esse entis. Generatim theologi hanc etiam praestantiam affirmant contra Vas– quez (1). 877. Adversarii.-Sunt hac in re adversarll nostrae theseos Protes– tantes, qui docentes nos justificar! per solam fidem (fiduciam), conten– dunt fidem aliis virtutibus praecellere. 878. Censura. a) Quod virtus caritatis sit virtus omnium excel– lentissima, est doctrina theolog:ce certa. b) Quod sit praestantior ipsa fide in esse entis, est doctrina com– munis. 879. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Diliges Dominum Deum tuum ex tato carde tuo... Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum sicut teipsum» (2). «Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non ha– beam. factus sum velut aes sonans et cyrnbalum tinniens. Et si habuero prophetiam... caritatern autem non habuero, nihil sum... Et si tradide– ro corpus meurn ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi proáest... Caritas numquam excidit... majar autem horum est ca– ritas» ( 3). «Super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum per– fectionis» ( 4). Unde virtutes theologicae excellentiores sunt omnibus donis Spiri– tus Sancti; at ínter virtutes theologicas principem locum obtinet cari– tas, sine qua aliae virtutes nihil prodesse valent ad salutem. 880. Ex Patribus.-Audiatur Stus. Augustinus: «Cum quaeritur utrum quisque sit bonus, non quaeritur quid credat aut speret, sed quid amet. Nam qui recte amat, procul dubio recte credit et sperat; qui vero non amat. inaniter credit, etiamsi sint vera quae credit; inaniter sp,erat, etiamsi ad veram felicitatem doceantur pertinere quae sperat, nisi et hoc- credat ac speret, quod sibi pete11ti donari possit ut ameb ( 5). 881. Ratione theologica. l.º) Caritas fide praestantior est in esse moris, nam caritas nos conjungit Deo per amicitiam et facit nos hae– redes regni caelestis. Unde ipsa fides, nisi conjuncta sit caritati, dicitur mortua. 2. 0 ) Caritas fide praestantior est in esse entis, quia objectum pri– marium caritatis est summa Dei bonitas in seipsa; dum objectum fidei (1) VASQUEZ, In I-II, disp_ 2, c. 8, n. 45; contrarlam sententiam sustlnent inter alios CAJETANUS, In II-II, q. 23, ª· 6; SUAREZ, De caritate. dlsp, 3, sect. l, conclu. 3; RTLLUART, De caritate, dlss. l, a. 4; SALMANTICENSES, De caritate. d!sp. 7. n. 23 sqs. (2) Mt., 22. 37. (3) I ad Cor., B, 13. (4) Ad Colas., 3, 14. (5 l Enchiridion, 117; Journel. 1933.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz