BCCCAP00000000000000000000548

DE UNICA PERSONA IN CHRISTO, th. 4. n. •Hi-47 39 Duo consideranda veniunt in hoc articulo: a) Utrum in Christo sit una persona in duabus naturis integris et lnconfusis, et b) Utrum unio divinitatis et humanitatis sit in natura aut in per– sona, accidentalis aut substantialis, aut secundum rationem personae. I.-UTRUM IN CHRISTO SIT UNA PERSONA IN DUABUS NATUHIS INTE– GRIS Er INCONFUSIS. THESIS 4.ª: Christus igitur verus Deus et horno est; una tamen persona, persona. scilicet Verbi secundum catholicam fidem in duabus naturis integris et inconfusis, divina ncmpe et humana, subsis– tens, confitenda est. 46. Explicatio terminorum.-Duo sunt in re praesenti verba quae ac– curata indigent declaratione: persona scilicet et natv.ra, ex quorum ig– norantia orones errores originem habuerunt. «Communis autem fans erroris fuit quia nescierunt distinguere in– ter naturam et hypostasim» (2); et Damascenus: «Hoc demum est quod haereticis errandi causa est quod naturam et hypostasim esse idiem sta– tuunt» ( 3). Eamdem tandem rationem Stus. Thomas indicans, ait: «Ex hoc de– ceptus fuit (Nestorius), quia credidit idem esse naturam et personam ..., et ex eodem f ante processit error Eutychetis» ( 4). Oportet igitur rectas notiones philosophicas praemittere antequam ad rem tam difficilem perveniamus. Nota bene.- Jam in praeliminio hujus quaest.ionis notare oportet magnam adesse theologorum divergentiam circa m~taphysicos conceptus natura.e et hypostasis eorumque proinde toto caelo cliversas adesse con– clusiones; attamen sunt, apud ipsos, multa in quibus unanimiter con– veniunt; in ha.e et in sequentl thesi doctrinam cntholicam exponemus circa mysterium incarnationis. Pars l.ª: In Christo una est persona, persona scilicet Verbi. 47. Quid sit persona.-Antequam ad definitionem personae veniainus, oportet nonnulla per varios gradus exponere ita ut in fine fluat deside– rata definitio. l.º) Omnia entia, quae sive in caelo sive in terra continentur, ad duas categorías entium reduci possunt: ad substantiam scilicet et ad accidens, prout nempe competat eis esse in se vel in alio; hinc substan– tia est- id cui competit esse in se, et non in alio tamquam in sublecto (2) BILLOT, De Verbo Incarnato. pag. 54. , (3) STUS JOANNES DAMASCENUS, De /id. orth., lib. 3, c. 3. {4) In III Sent., dlst. 5, q. 1, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz