BCCCAP00000000000000000000548
DE OBJECTO CARITATIS, th. 21, n. 868-869 621 to materiali et ratione cujus caetera alia attinguntur. Secundarium vero est illud quod, ratione objecti materialis et per ordinem ad illud, attingitur in objecto materiali. Deus. Dicimus objectum materiale primarium caritatis esse Deum, non quidem prout est nobis bonus, sed prout est bonus in se. Omnis creatura rationalis capax beatitudinis aeternae. Dicimus ob– jectum materiale secundarium caritatis esse omnes creaturas capaces participandi beatitudinem aeternam; hinc nec creaturae irrationales, nec daemones, nec d'amnati sunt proprie objectum materiale secunda– rium caritatis theologicae, sed tantum homines, sive peccatores sive jus– ti, et etiam angeli, et animae in Purgatorio detentae. Censura.- Est doctrina theologice certa (1). 869. Probatur: l.º) Objectum materiale primarium est Deus in se. a) In Sacra Scriptura dicitur: «Diliges Dominum Deum tuum ex. tato carde tuo, et in tata anima tua et in tata mente tua. Hoc est pri– mum et maximum mandatum» (2); in verbis igitur habes quodnam esw debeat objectum primarium caritatis, nempe ipse Deus. b) Et rntio theologica idem docet, nam obj-ectum materiale pnma– rium es';, illud quod per se et ratione sui attingitur. Jamv-ero in objecto materiali primario caritatis id quod primo et per se et ration-e sui attingitur, -est Deus et Deus tantum, utpote ipse bonus per essentiam. Ergo... 2.º) Objectum materiale secundarium caritatis sunt creaturae ratio– nales capaces beatitudinis aeternae. a) In Sacra Scriptura loco citato additur: «Secundum autem (man– datum) simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum-» (3). b) Ratio theologica id-em demonstrat, nam objectum materiale s-e– cundarium caritatis est illud quod non ratione sui, sed ratione objec.:ti primarii et per ordinem ad illud attingitur. Jamvero omnes creaturae rationales, quae beatitudinem actu vel potentia participant, sunt ordi– nabil-es ad Deum supernaturaliter amabilem et amandum. Ergo omnes creaturae rationales sunt objectum secundarium materiale carita.tis. «Caritas, ait Stus. Thomas, diligit Deum ratione suipsius, et ratione ejus diligi:t omnes alios in quantum ordinantur ad Deum. Undo, quodam– modo Deum diligit in omníbus proximis; sic enim proximus caritate diligitur, quia in ea est Deus, vel ut in eo sit Deus» ( 4). (1) Alii tamen alio modo dant censuram; sic STbS., op. cit., n. 240. (2) Mt., 22, 37. (3) /bid. (4) Quaest. disp, de caritate, a. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz