BCCCAP00000000000000000000548
620 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 21, n. 866-868 quam ejus finem proximum; ex his concludere licet amorem benevolentiae inter Deum et creaturam non habere easdem qualitates quae sunt inter creaturas inter se; sed nihilommus cticendum est quod in amicitia Dei et hominis justi servetur id quod essentialiter pertinet ad amorem benevolentiae ; nempe quod Deus non amet creatu– ram proptei· suam utilitatem. «Si essentiales istae dijferentiae attenduntur, ait Len– nerz 04), elucet amorem Dei erga creaturam nullo modo essc. amorem concupiscen– tiae sensu strictG, sed vere esse amorem benevolentiae». 867. 3.º) Ex parte hominis potest dari amor benevolentiae, quia non semper horno diligit Deum propter ipsius utilitatem, sed potest Deum diligere amare non interessato, seu propter ipsum Deum Summmn Bo– num. 4.º) Amor manifestus: a) Ex parte Dei, quia Deus semper scit utrum nos eum amemus ac diligamus: ergo pro ipso semper erit amor manifestus. b) Ex '¡Jarte hominis, quia etsi non habeamus certitudinem meta– physicam de amare Dei erga nosmetipsos, habere tamen possumus sal– tem certitudinem mora{em, nam: «Ego diligentes me, diligo» (15). Ergo eo ipso quod nos amamus Deum, certitudinem saltem moralem etiam habemus de amore Dei erga nos, eo quod promissio Dei deficere non possit. 5.º) Amor stabils: a) Ex parte Dei, quia Deus non deserit nisi prius deseratur (16). b) Ex parte hominis, quia si iste est justus, a peccato abhorret et definitive se convertit et adhaeret Deo; quod tamen non impedit quo– millus mutet suam voluntatem, eo quod sumus in statu viae et possu– mus unam aut alteram viam eligere, usque dum in caelo habeamus ab– solutam et definitivam stabilitatem. ART. II De objecto caritatis tam formali quam materiali § I.-DE OBJECTO MATERIAL! CARITATIS THEOLOGICAE THESIS 21.ª: Objectum materiale primarium caritatis est Deus secundum bonum absolutum; secundarium vero omnis creatura rationa– lis capax beatitudinis aeternae. 868. ,Explicatio terminorum.- Obj,ectum materiale est illud circa quod versatur habitus vel potentia; unde objectum materiale caritatis erit omne illud circa quod versatur caritas. Primarium est illud quod per se et ratione sui attingitur in objec- (14) Op. cit., n. 424. (15) Prov., 8, 17. (16) DENZINGER, 804.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz