BCCCAP00000000000000000000548
DE OARITATE THEOLOGICA, th. 20, n. 865-866 619 ---------------------'----'------------ munica t in eadem vita patris, ita horno justus, per gratiam intrinsece renovatus et per Spiritum Sanctum regeneratus, vivit vitam Dei (11). 2. 6 ) Ex parte Dei adest amor benevolentiae erga hominem, quia si Deus amat justum, nequit justum amare propter utilitatem quae ei obvenire possit; nam Deus est «in se et ex se beatissimus» ( 12) et nihil indiget a creaturis. Ergo cum Deus amet creaturas (et hoc nobis plane constat), amor Dei debet esse amor benevolentiae (13). 866. Objectiones.-Objectio l.ª: Deus est principium et finis omnium rerum, ad quem proinde omnia referenda sunt. Atqui si Deus amat justum amare benevolentiae, iste amor sisterc deberet in ipso homine justo simplici creatura. Ergo amor Dei erga hominem justum non potest esse amor benevolentiae, sed concupiscentiae. Respondeo: Disting. minar.: Et est contra amorem benevolentiae quod iste amor sit ordinatus ad ultimum finem, nego; ipsa honestas amoris benevolentiae exigit ut sit ordinatus ad ultimum finem, concedo. Explicatzc: In creaturis adest, vel saltem adesse potest amor benevolentiae, qui sistit in ipsa persona amata; sed iste amor, ut sit honestus, debet esse ordinatus ad Deum ultimum finem, quia secus esset deordinatus. Ergo concludere licet prae– dictam ordinationem ad ultimurn finem non impedire quominus habeatur amor be. nevolentiae in creaturis. Cur igitur repugnabit in Deo prnedicta ordinatio, praecise quia Deus est ultimus finis? Irnrno impossibile ornnino est ut Deus habeat ad creaturam aliquarn benevolen– tiam nisi per hoc ipsurn quod creaturam amet propter semetipsum. Et ratio est quia Deus est principium omnis boni in cujus participatione consistit tota creaturae bo. Ditas et perfectio; consequenter Deus aliter non potest procurare utilitatem crea– turae, nisi per hoc quod creaturam ordinet ad suam bonitatem participandam et manifestandarn. Objectio 2. 0 : Motivum amoris benevolentiae debet esse bonitas amici, non vero bonitas amantis. Atqui nulla bonitas creaturae potest esse rnotivum amoris Dei (quia Deus penderet a creaturis). Ergo non adest ex parte Dei amor benevolentiae erga horninEm. Respondeo: al cum Ripalda: Nego minorem, quia Deus posset creaturam amare propter bonitatem creatarn quam ipsa creatura habet; sicut Deus cognoscit crea– turas proptcr VHitatem quam habent in seipsis, sic pariter potest Deus creaturas amare propter amabilitatem seu bonitatem quae in eis resplendet. Haec tamen solutio generatim non admittitur a Theologis. b) Disting. minar.: Bonitas creata non potest esse motivum amoris Dei erga creaturas, concedo ; ipse amor Dei non potest habere suos effectus externos in creatura qui sint simul ratio alterius. nego. Explicatio: Quod bonitas creata non possit esse motivum amoris Dei, per se pa– tet, quia secus penderet a creaturis, quod aperte repugnat. Sed si consideramus effectus externos Dei, videmus quod Deus per ipsos creat bonitatem in creaturis; et sic amor Dei terminans creaturam ponit in ista quamdam participationem boni– tatis increatae seu divinae; si amor Dei est generalis, sicut in creatione, ponit in rebus creatis quarndarn bonitatem naturalem; si vero amor Dei est specialis, sicut in justificatione, facit creaturam participern suae naturae, «consortem divinae natu– rae». Nunc autem haec participata bonitas potest a Deo ordinari ad hominem tam- (11) (12) (13) Disputant auctores utrum in ordine mere naturali d~.retur haec amicitia; affirmat RIPALDA, De caritate, disp, 33, quia ad hoc sufficeret ut horno esset imago Dei intellectualis, et sub hoc respcctu posset Deus communicare cum homine; negat SUAREZ, De earitate, dist, 3, sect. 5, n. 4, quia amicitia pro– prie dicta supponit communicationem per gratiam; sed in illo statu gratia non adesset. De facto, in hac praesenti aeconomia, amicitia non datur nisl supposita communicatione gratiae. DENZINGEJ\, 1782. Cfr. T. KELLEn, De virtute caritatis ut amicitia quadam divina, in XenThom., 2 (1925), 254-257.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz