BCCCAP00000000000000000000548

DE CARITATE THEOLOGICA, th. 20, n. 863-864 617 b) Ex parte hominis erga Deum.-Haec amicitia existit etiam ex parte hominis erga Deum, nam justi appellantur filii Dei, fratres Chris– ti, domestici Dei ac ejus familiares, quae omnia veram amicitiam in– cludere videntur. «Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei» (7). Relatio intima et amícalis Deum ínter et justum existens nobis de– claratur in Canticís Canticorum, ubi verbis expressis descriptam habes amorosam unionem inter Chrístum (sponsum) ejusque Ecclesiam (spon– sam dilectam), vel inter Christum sponsum et uniuscujusque animam. Non potest igitur dubitarí de vera amicitia Deum ínter et hominem justum juxta Sacram Scripturam. 864. Objectiones.-Objectio l.ª: Ille qui servit, nequit dici amicus. Jamvero horno est servus et debet servire Deo. Ergo nequit dici amicus Dei, cuí servire debet. Respondeo : Dist. majar. : Ille qui servit ob timorem servilem et tantum ob mer– cedem, dici nequit amicus, concedo; ille qui servit timore filiali. .., nego. Sicuti ex eo quod horno fíat filius Dei adoptivus non desinit esse creatura Dei, ita nec eo quod fíat amicus, desinit esse servus; sed si servit Deo amore fíliali, vere intrat in gaudium domini sui, manens in domo usque in aeternum; qnare merito Stus. Augustinus: «Quoniam ítaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri, non serví, sed filii simus; ut miro quodam et ineffabíli, sed tamen vero modo serví non serví esse possimus; serví scilicet timare casto, ad quem pertinet servus intrans in gau– díum dominí suí; non serví autem timare foras mittendo, ad quem pertínet servus non manens in rJomo in aeternum. Ut autem tales serví non serví simus, Domínum /acere sciamus» (8). Objectio 2.ª: «Cum feceritís omnía quae praecepta sunt vobis, dicite: Serví inuti– les sumus; quod debuimus /acere, fecimus» (9). RespOndeo: Sensus est iste: a) aut quod nullam utilitatem afferimus Deo prop– ter opera nostra, aut b) quod ex operibus non habemus jus ad aliquod meritum apud Deum. Objectio 3.ª: Amicitia pares aut invenit aut facit; numquam est ínter inaequales. Jamvero Deus et horno sunt inaequales (dominus et servus) et amicitia hanc servi– tutem non t0llit. Ergo dari nequit amicitia Deum ínter et hominem, dominum inter et servum. Respondeo: Disting. majar.: Amiticia requirit aequalitatem aequiparantiae, nego; requirit aequalitatem proportionis, concedo. Et revern. ad veram amiticiam non requiritur aequiparantia, sicut videre est apud parentes et filios, qui, etsi inaequales, habent tamen intimam et perfectam amici– tiam ínter se. Sed sufficit aequalitas proportionis quae in eo consistit quod unus– quisque amicorum operetur secundum suam proportionem ; haec proportio deficiet si amici non communicent in eadem linea. Hinc ínter dominum et servum, redupli– catíve ut tales, amicitia non viget, quia non communicant sub hoc respectu in eodem consortio vitae, sed aderit amicitia si dominus amat servum qua hominem. A parí ínter Deum et hominem, reduplicative ut tales, non adest amicitia propter eamdem rationem; sed nihil impedit quominus Deus diligat hominem qua deíformem, filium adoptivum per gratiam sanctificantem, consortem effectum dívinae naturae UO). (7) Ad Eph., 2, 19. (8) In Joan. Evang., tract. 85; PL., 35, 1848. (9) Le., 17, 10. (10) Cfr. BILLOT, op. cit., pag. 400.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz