BCCCAP00000000000000000000548

616 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 20, n. 860-863 Jamvero amor Dei naturalis appellatur amor simplicis benevolen– tiae; amor vero Dei supernaturalis appellatur amor amicitiae, seu ca– ritas theologica. In thesi loquimur de amare amicitiae. Amor amicitiae plura includit: 1. 0 ) benevolentiam erga personam amatam, qua ei aliquid volumus propter ipsam personam; 2.º) redama– tionem, seu amorem mutiwm, manifestum ,et stabilem; mutuum, quia vera amicitia non est unilateralis, sed est semper bilateralis, in quo. differt a benevolentia; manifestum, quia verus amicus non pot-est esse indifferens erga amorem alterius, sed necessario scire vult utrum ab amico redametur; stabilem, quia amicitia aliquod spatium temporis requirit in ter amicos; 3.º) communicationem in aliquo bono, quia in ali– quo debet fundari amicitia. Sensus igitur nostrae theseos is est: quod actus caritatis, quo Deum diligimus propter se (non propter amantis utilitatem), sit verus actus amicitiae Deum inter et hominem justum gratia sanctificanti ornatum, ita ut haec mutua Dei et hominis justi amicitia manifesta et stabilis consistat in mutuo amore benevolentiae. 861. Adversarii.-Bolgeni putavit hominem non posse Deum aliter di– ligere nisi amare concupiscentiae et interessato. 862. Censura.- Prima pars nostrae theseos ,est de fine divina catho– lica definita; dicitur in Concilio Tridentino quod in justificatione: «ha– mo ex injusto fit justus et ex inimico amicus» (Dei) (2); et: «sic ergo justificati et amici Dei ac domestici ei facti ... » (3). Secunda pars, saztem theologice certa, quia nullus amor major in homine excogitari possit praeter amorem benevolentiae. 863. Probatur thesis per partes: Pars l.": Actus caritatis theologicae est actus amoris amicitiae Deum inter et hominem justum. a) Ex parte Dei erga homines.-In Sacra Scriptura saepissií.ne Deus homines justos vocat amicos: sic Abraham vocatur amicus Dei, eo quod fides non .sufficiat ad justificationem, sed postulentur opera. Jamvero hoc revera impletum est in Abraham in qua fides consummata est ex operibus, et ideo amicus Dei appellatus est ( 4). «Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. 'Jam non dicam vos servos ... Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque au– divi a Patre meo., nota feci vobis» (5). «Infinitus est thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, participes fac– ti ,:;unt amicitiae Dei» (6). Ergo illi qui sapientia bene utuntur, participes fiunt amicitiae Dei. (2) DENZINGER, 799, (3) DENZINGER, 803 (4) Jac., 2. 23. (5) ,Toan., 15, 14. (6) Sap,. 7, 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz