BCCCAP00000000000000000000548
614 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 20, n. 859 Deus igitur voluit homines tendere per viam spei et per ipsam ad gloriam pervenire. Ex Patribus.- Stus. Augustinus: «Etenim ipsa spes peregrj,nationi necessaria est; ipsa est quae consolatur in via. Viator enim, quando labor{.Lt ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Talle illi spem perveniendi, continuo franguuntur vires ambulandi» ( 6). Stus. Gregorius Magnus: «Sine quibus tribus ViTtutibus (theologi– cis) quisquis jam uti ratiOne potest, ingredi ad caeleste aedijicium non potest» (7). Ratione theologica.-Ut horno in accepta justitia perseverare possit, necesse habet D2nm implorare juxta illud Concilii Arnusicani: «Adjuto– rium Dei etiam renatis ac sanctis semper est lmplorandum, ut ad fidem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare» (8). Jamvero haec oratio impossibilis est sine spe. Ergo actus spei est etiam justis adultis necessarius. Nota bene.-Habitus spei est omnibus, etiam infantibus, necessarius necessitate medii; infunditur in justificatione simul cum gratia sanctifi– canti: «Unde in ipsa justificatione, ait Concilium Tridentinum, cum re– missione peccatorum haec omnia simul infusa accipit hamo per Jesum Christum cui inseritur, fidem, spem et caritatem» (9). CAPUT IV DE CARITATE THEOLOGICA Connexio materiae.-Post considerationem virtutum fidei et spei, restat aliquid dicendum de virtute omnium excellentissima. nempe de caritate, de qua breviter agendum est: a) de eo in quo consistat. b) de €jus objecto tam materiali quam formali. e) de ejus excellentia, et d) de ejus necessitate. (6) sermo 158, 8; PL., 38, 866; Journel, 1512. ('7) In Ezech., hom., lib. 2, hom. 5, n. 16; PL., 76, 995. (8) DENZINGEit, 183. (9) DENZINGER, 800.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz