BCCCAP00000000000000000000548
38 DE VERBO INCARNATO, th. 3, n. 44-45 Objectio 3.ª: Joann¡,,.s dicit: «Verbum caro Jactum est» (23). Ergo camem assump.. sit, non animam. Respondeo : Et caro in s~cra Scriptura significat hominem, concedo ; secus, nego. «Omnis caro corruperat viam suam» (24). «Videbít omnis caro salutare Dei» (25). Objectio 4.a: Ex unione substantiali animae cum corpore resultat hypostasis hu– mana. Atqui in Christo hypostasis humana non fuit. Ergo neque unio substantialis animae cum corpore. Respondeo: Dist. majar.: Ex unione substantiali animae cum corpore resultat hypostasis humana connaturaliter, concedo. Si natura humana, ex unione substan– ti;ili animae et corporis efformata, subsistit subsistentia divina sibi supernaturaliter unita, nego. Revera ex unione substantiali animae et corporis exsurgit connaturaliter subsis– tentia, ideoque hypostasis humana .'::eu persona humana; at si contingit, sicut in Incarnationis mysterio statim explicando, subsistentiam divinam extendere suum ac– tum subsistendi ad naturam humanam assumptam, tune subsistentia divina supplet subsistentiarr. humanam creatam, et natura humana non fit persona. Ad rem Stus Thomas: «Ad primum ergo dicendum quod ex ratione moti viden– tur illi qui negaverunt unioncm animae et corporis in Christo, ne per hoc scilicet cogerentur personam novam vel hypostasim in Christo inducere, quia videbant quod. in puris hominifJus ex unioue-animae ad corpus constituitur persona; sed hoc ideo in puris hominibus accidit quia anima et corpus sic in eis conjunguntur ut per se existant. Sed in Christo uniuntur ad invicem ut adjuncta alteri principaliori, quod subsistit in natura ex eis composita. Et propü,r hoc ex unione aniniae et corporis in Christo non constituitur nova hypostasis seu persona; sed advenit ipsum conjunctum personae, scu hy¡¡ostasi praecxistenti» (26) ART. II ne essentia mysterii Incarnationis ,.H.i. Connexio materiae.- In thesibus praecedtntibus probavimus Christum es&e verurn Deurn et verurn hominem: consubstantialem scili– cet Patri secundum deitatem, et simul consubstantialem hominibus se– cundum humanitatem; Christo qua Deo competunt omnia quae Dei sunt 19ropria; Christo qua homini, omnia quae hominis essentiam con.stituunt Sed hae duae demonstrationes circa unurn idemque subjectum versaban– tur, non vero circa alium •et aliwn; quaerendum igitur est qua ratione. quonam nexu divinitas et lrnmanitas in Christo unitae sint; in quo, ut videre est, ingredimur arcanum illud mysterium de quo grandis ac im– penetrabilis sermo; accedendum igitur est magna cum humilitate, sed etiam magno cum gaudio et amore ad illud secundum Apostolum «mag– num pietatis sacramentum, quod manifestatiim est in carne, juslifica– tum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptmri est in gloria» (1). (23) Joan., 1, 16. (24) Gn., 6, 12. (25) Le., 3, 6. (26) III, q. 2, art. 5, ad 1. {1) l Tim., 3, 16
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz