BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE SPEI, th. 19, n. 856-859 613 § III.-DE NECESSITATE) ACTUS SPEI THESIS 19.ª: Actus spei est adultis omnino necessarius neeessitate medii. I.-ACTUS SPEI EST ADULTIS PECCATORIBUS NECESSARIUS AD JUSTIFICATIONEM. Censura.- Est doctrina catholica. 856. Probatur.- Concilium Tridentinum conversionem peccatoris ita describit: «Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, f idem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, ere– dentes vera esse quae divinitus revelata et promissa sunt..., et, durrí pee– catares se esse intelligentes, ... in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore ... » (1). Ratione theologica.-Ut peccator justiflcetur, necesse est quod ad De;1m auctorem justificationis convertatur. Jamvero haec peccatoris ad Deum conversio intelligi nequit sine motu spei in ipsum Deum, a quo justificatio obtinenda est; quapropter Apostolus necessitatem fidei defi– nit in ordine ad spem quando dicit: «Est autem sperandarum substan- tia rerum» (2). Ergo actus spei est ei necessarius. , II.-ACTUS SPEI EST ADULTIS JUSTIS NECESSARIUS NECESSITATE MEDII. 857. Adversarii.-Sunt quietistae, secundum quos pertectio hominis consisteret 1n quadam indifferentia circa propriam salutem. 858. Censura.- Est doctrina saltem theologice certa. Innocentius XI damnavit sequentem propositionem: «Datur habitua– lis status amoris Dei, qui est caritas pura et sine ulla admixtione mo– tivi proprii interesse. Neque timar poenarum, neque desiderium remu– nerationum habent amplius in eo partem. Non amatur amplius Deus propter meritum, neque propter perfectionem, neque propter felicitatem in eo amando inveniendam» (3). 859. Probatur.-In Sacra Scriptura spes nobis proponitur tamquam motivum agendi: «Omnis qui reliquerit domum vez fratres ..., centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit» ( 4). «Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cae– lis» (5). (1) DENZINGER, 798. (2) Ad Hebr., 11, l. (3) DENZINGER, 1327 et sqs. (4) Mt., 19, 29. (5) Mt.• 5, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz