BCCCAP00000000000000000000548

612 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 18, n. 854-855 jejuniis et castitate. Formidare enim debent, scientes quod· in sp.em glo– riae et nondum in gloriam renati sunt...» (2). «Sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito deque sa– cramentorum virtute et efficacia dubitare debet; sic quilibet dum seip– sum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest, cum nullus scire valeat certitud:ine fi– dei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei ess,e consecutum» (3). 855. Probatur thesis. l.º) Ex parte Dei est firmissima, nam «spes non confundit» (4), et «Nullus speravit in Domino et confusus est» (5). 2.º) Ex parte tamen nostra spes non est firmissima, quia spes fun– da tur in statu gratiae et in perseverantia finali. Jamvero utrumque est nobis incertum (6). Quapropter dicitur in Sacra Scriptura: «Qui se existimat stare, vi– deat ne cadat» (7). «Cum metu et tremare vestram salutem operamini» (8). Ex Patribus.- Stus. Joannes Chrysostomus: «!taque si stas, cave ne cadas. Nam hic stare, non est firmiter stare, donec liberemur a prae– sentis vitae fluctibus, et ad. tranquillum portum appellamus. Ne itaque altum. sapias quod stes, sed cave lapsum. Si namque Paulus timuit, om– nium fortissimus, multo magis nos timere oportet» (9). Stus. Augustinus: «Hoc planius audi. Noli sperare de te, sed de Deo tuo. Nam si speras de te, anima tua conturbatur ad te; quia nondum invenit unde sit secura de te» (10). Nota bene.-Controvertitur inter theologos utrum haec spei certitudo ac 0 firmitas sit el propria, an e contra suam certitudinem trahat a cer– titudine fidei. Aliqui dixerunt certitudinem spei non esse diversam a certitudine fl.dei, ita ut quod fldes in universali credit, spes confldit in particular!; fldes e. g. dlcit: omnes homines justos esse salvandos; hinc spes confldit se esse salvandum. Alii, e contra, dicunt spem habere certitudinem propriam. distinctam scilicet a certitudine fldei (11). (2) DENZINGER, 806 et 825, 826. (3) DENZINGER, 802. (4) Ad Rom., 5, 5. (5) Eccl.• 2. 2; Ps. 22, 4; Ps. 24, 2-3. (6) Cfr. tractatum De Gratia Christi, th. 26. (7) I ad Cor., 10, 12. (8) Ad Phil., 2, 12. (9) In Epist. I ad Cor., hom. 23; PG., 61, 194; et Ad Phil., hom. 8; PG., 42. 239. ( 10) Enarrar. in Ps. 41, n. 12; PL., 36, 472; De nat. et grat., c. 2'l, n. 31; PI,., 44, 262. (11) Ita STUS. BONAVENTURA, in III Sent., dist. 26, a. 1, q. 1; STUS. THOMAS, in 111 sent., dlst. 26, q. 2, a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz