BCCCAP00000000000000000000548

DE FIRMITATE SPEI, th. 18, n. 850-854 611 fectione apprnhensa, movet agentem ad operandum gratia ejus). Ergo tune adesset summa inordinatio, quia Deum amarem tamquam medium ad meam beatitudi– nem (17). § II.-DE FIRMITATE ACTUS SPEI THESIS 18.ª: Actus spei est ex parte Dei firmissimus, non autem ex parte nostri. Status t1uaestionis.-Quaeritur utrum spes theologica sit firma (aut certa); nam sub hoc duplici aspectu potest quaestio disputari; et dici– mus spem theologicam esse ex parte Dei firmissimam, non autem ex parte nostri. 852. Explica ti o terminorum.- Pirmitas spei excludit timorem ne Deus deneg,,t auxilia divina quorum ope consecutio beatitudinis est no– bis possibiiis. Ex parte Dei, spes est firmissima eo quod Deus voluntatem habeat salvificam universalem ,erga omnes omnino homines, omnibusque conce– dat auxilia sufficientia quibus b€atitudinem consequi possunt; praeterea Deus est fidelis in promissionibus adimplendis et non potest suis pro– missi.;; non stare; quapropter ex parte Dei spes dicenda et flrmissima. Non aulem ex parte nostri, et ratio est quia, etsi Deus suis promis– sis stet semper, tamen voluit ipse ut nos cum suis auxiliis lihere coope– remur, et sic nostram beatitudinem assequamur; quia tamen nos certi– tudinem non habeamus de hac nostra cooperatione, ideo spes est ex parte nostri incerta. Ne tamen dicas firmitatem spei theologicae inde necessario destrui aut vel minimum quid minui, quia hoc verum esset si motivum spei foret nostra cooperatio, non autem si, sícutl revera accídit, est omnipotentía Dei auxilíatrix, et secundum hoc motivum firmitas spei mensuratur. «Quod aliqui habentes spem deficiant a consecutione beatitudinis, ait Stus. Thomas, contingit ex defectu liberi arbitrii ponentis obstacu– lum peccati, non autem ex defectu divinae potentiae vel misericordiae, cui spes innititur; unde hoc non praejudicat certitudini spei» (1). 853. Adversarii.-Sunt Protestantes secundum quos justitía, semel ha– bita, esset quoque inamissibilis, etíam ex parte nostri. 854. Censura.- Est doctrina definita in Concilio Tridentino: «De perseveratiae munere... nema sibi certi aliquid absoluta certi– tudine polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debed.. Verumtamen qui se existimant stare, vi– aeant ne cadant, et cum timare ac tremare salutem suam operentur, in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus et oblationíbus, in (17) Cfr. BILLOT, op, cit.. th. 27. (1) JI-II. q. 18, a. 4. ad 3; cfr. RAMÍREZ, De certitmline spei christianae, in Clenc-Tom., 57 (1938), 184-203, 353-578.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz