BCCCAP00000000000000000000548

610 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 17, n. 849-851 «Exigitur a te, ut et tu gratis eum colas, non quia dat temporalia, sed quia praestat aeterna» ( 15). 850. Ratione theologica.-Spes non tantum aliquid inordinatum non continet, verum etiam est virtus, eo quod per ejus objectum formale facit nos adhaerere Deo. «Spes... secundum quod respicit objectum formale, sicilicet auxi– lium divinum, ait Stus. Thomas, sic est dispositio perfecti: in hoc enim coizsistit perfectio hominis ut Deo inhaereat. Et simile etiam est de fide. quae habet imperfectionem eo quod nondum videt ea quae cre– dit; habet autem perfectionem ex eo quod inhaeret testimonio primae veritatis et ex hoc est virtus» ( 16). 851. Objectiones.--Objectio 1.a: Si Deum amo ut mihi bonum, meipsum facio finem, et Dr11m constituo mediwn. Atqui in hoc maxima adest inordinatio. Ergo amor concupiscrntiae est inhonestus. Respondeo: Dist. majar.: Si Deum amo proptcr me, ita ut ego sim finis cujus gratw, concedo; si amo Deum mihi, subdistinguo: tamquam fini ultimo, concedo; tamquam fini proximo, ncgo. Contradist. minar.: Adest magna inordinatio si amo Deum propter me, ita ut ego sim finis cujus gratia, concedo; si amo Deum mihi, subdist. : tamquam fini ul– timo, concedo; tamquam fini proximo, ncgo. E.Tpliccttio: Objectio imprimís quaerit quamdam paritatem (quae non adest in casu) ínter amorem quo concupiscimus res temporales, et amorem quo concupisci– mus ipsum Deum. Et revera, quando concupiscimus res temporales, eas constítuimus in rnedium relate ad id quo fruí volumus; sic gulosus amat vinum, non intenden.5 frui ipso vino secuncium se, sed potius effectu vini, adhibens ut mediurn ad capiendam volup– tatem; eodem modo operarius quaerit pecuníam propter commoda quae inde sequun– tur. Ergo in cwm gulosus amat vinum propter voluptatem et delectationem, operaríus vero amat pecuniam propter commoda inde sequentia; unde vinum et pecunia sunt mediurn ad aliud. At r¡uando aliquis amat Deum amare concupiscentiae, non amat Deum eodem modo ac gul0sus amat vinum aut operarius pecuníam, quia ille qui Deum amat amo– re concupiscentiae, nullo alío vult fruí quam summo Bono Deo, et ideo Deum non constituit tamquam medium ad aliud quid assequendum. Ergo neganda est paritas quae occulte ponitur in objectione. Quoad secundum membrum distinctionis dicendum est quod si aliquis amaret Deum amare concupiscentiae ita ut ipse aman, constitueretur ultimus finis, esset qui– dem magna deordinatio, uti per se patet; si vero amat Denm sibi tamquam jini proximo, jam nulla est deordinatio, quia amans ponit suam perfectionem et beatitudi– nem in ipso Deo. Unde vides magnum discrimen ínter amare Deum propter me et amare Deum rnihi; in priori casu, necessario habetur deordinatio, quia constituis Deum tamquam rneclium ad consequendam tuam beatitudinem: in secundo casu non habetur per se et necessario dcordinatio; si teipsum facis ultimum finem, habes deordinationem; sed non alio modo. Instant: Sed Deum amare ita ut creatura sit finis cuí proximus, est inordina– tum, nam etiam tune Deus ordinatur ad creaturam. Ergo est inhonestum. Respondeo: Nego instantiam, et, ad ejus rationem clistinguo: Si creatura cons– titueretur finis cui glorificationis, concedo; si creatura constitueretur finis cui utili– tatis, nego. Aut hoc alíe modo: si creatura constitueretur finis ita ut ego sim finis cujus gratia, concedo, (nam finis cujus gratiJ. est causa finalis, id est bonum quod, sua per. (15) In Ps. 43, n. 15; PL., 36, 488; De Gen. ad litt., lib. 8, c. 11; PL., 34, 382 (16) Quaest. disp de spe., a. 1, ad 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz