BCCCAP00000000000000000000548

608 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 17, n. 845-847 ART. II De proprietatibus actus spei Agendum nobis est in pra,esenti de proprietatibus actus spei; jam– vero tres sun t istae proprietat€s: honestas, firmitas et necessitas. § I.-DE HONESTATE ACTUS SPEI THESIS 17.ª: Actus spei, seu actus amoris concupiscentiae erga Deum sum– mum Bonum nostrum, est honestus. 845. Explicatio terminorum.-Actus spei sumitur in praesenti pro amare concupiscentiae quo Déum attingimus non prout est in se bonus, sed prout est nobis bonus; in eo enim subjectum cui est ipse amans At Deum possumus appetere aut propter mercedem divinam quam ipse nobis promisit (ipsemet Deus) aut propter mercedem temporalem (bona temporalia); in thesi loquimur de amore concupiscentiae primo m0do considerato, non autem de secundo, qui esset amor mercenarius, qui semper est malus nisi illa bona temporalia debito modo in finem ultimum referantur. Status 11uaestionis.-Quaeritur utrum praedictus amor concupiscen– tiae erg2 Deum sit honestus, ordinatus, ac proinde licitus. 846. Adversarii.-1. 0 ) Sunt Protestantes et Jansenistae, secundum quos amare Deum amare concupiscentiae eique sf:rvire propter spem praemii, esr,et aliquid vitiosum et inordinatum. «Si recte ponderare voluerimus, ait Jansenius, quisquis relabitur ab illa caritatis puritate, ut amare concupiscentiae incipiat velle et con– cupiscere sibi Deum, totum dilectionis ordinem quem natura docet et lex aeterna praecipit, diligendi perversitate perturbat"J> ( 1). 2. 0 ) Michael de Molinos et Fenelon propugnarunt hunc amorem concupiscentiae non esse quidem malum, sed utique 'imperfectum, et in– dignum lllorum qui perfectionem sectentur. 84-;-. Censura. l.º) Quod amor concupiscentia-e sit honestus, est doctrina definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixsrit justificatum peccare dum intuitu aeternae merce– dis bene operatur, a. s.» (2). Simi1ite! Alexander VIII damnavit s-equenwm propositionem: «Intentio, qua quis detestatur malum et prosequitur bonum mere ut caelestem obtineat gloriam, non est recta nec Deo placens» (3). (1) A ugustinus, tom. 3, 529. (2) DENZINGER, 841. (3) DENZINGER, 1300.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz