BCCCAP00000000000000000000548
DE SPE THEOLOGICA, th. 16, n. 843-844 607 conveniens omnisque nostri desiderii completiva et satiativa (bonitas relativa). In hoc ultimo sensu consideratur bonitas Dei in spe, quate– nus scilicet Deus-Summum Bonum-apparet nobis bonus, ac proinde super omnia appetibilis. Virtus Dei auxiliatrix. Evidens omnino est nos i,perare non pass.e beatitudinem aeternam nostris viribus naturalibus esse consecuturos, sed nostram fiduciam in ipso Deo reponendam fore; ut autem hanc fiduciam in Deo reponamus, nobis certo constare debet Deum posse et velle nos adjuvare in ordine ad ipsam consequendam; de hac denique voluntate aivina certo nos constat ex promissionibus ab ipso factis et in revelatione explicite admodum contentis. Hinc ratio nostrae spei consistit in omnipotentia Dei, qua Deus po– tens est nos adjuvare, in misericordia, qua vult nos juvare, et in fide– litate promissiones adimplendi; quae ornnia constituunt virtutem Dei auxiliatricem; paucis igitur verbis, motivum formale spei est omnipo– tentia Dei qua auxiliatrix. Censura.- Est doctrina communior. 84'!. Probatur.-Illud est objectum formal-e spei quo res sperata est nobis concnpiscibilis et adeptu possibilis. Atqui illud quod in Deo est summe appetibile est bonitas ipsius relativa, et illud quo Drns potest a nobis possideri, est omnipot•entia Dei auxiliatrix, quam nobis ipse prom1s1t. Ergo objectum formale spei est bonitas Dei relativa et vir– tus ejus anxiliatrix. Et revera illud est motivum spei in quo fit ultima ejus resolutto. Jamvero si quaeris cur in spe desideras Deum, responsio erit: quia Deus est bonus mihi (bonitas relativa); et si quaeras cur speras te Deum esse consecuturum, responsio erit: quia Deus omnipotens po– test mihi cuxilia con/erre, et, utpote misericors, vult ea praestare. P:robatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura indicantur haec ipsa motiva nostrae spei. Omnipotentia: «Ei autem qui potens omnia /acere superabundan– ter quam JJetimus, aut intelligimus secundum virtutem quae operatur in nobis}} (13). Misericordia: «Ego autem in misericordia tua speravi» ( 14). Promi.ssio: «Quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a con– versatione Israel, et hospites testameñtorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo» (15). Fidelitas: Accedamus cum vero carde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostra.e confessionem indeclinabilem (fidelis ,enim est qui repromi– sit) ... » (16). (13) Ad Eph.. 3, 20; II Mach., 8, 18. (14) Ps. 12, 5; 32. 18; 146, 11. (15) Ad Eph., 2, 12; Ad Hebr., 6, 18 sqs, (16) Ad Hebr., 10, 23; cfr. J. M. BovER, La esperanza en la Epístola a los He– breos, in Greg.. 19 (1938\, 110-121.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz