BCCCAP00000000000000000000548

606 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 16, n. 839-843 Probatur 2. 0 : Objectum materiale spei secundarium sunt alía bona. 839. Probatur.- Illud dici debet obj,ectum secundarium quod non appetitur ratione sui, sed in quanturn juvat ad objectum primarium consequendum. Atqui bona tum spiritualia tum temporalia quam ma– xime juvant ad beatitudinis consecutionem. Ergo recte dicuntur objec– tum spei secundarium. Et ideo in oratione dominica imploramus primo adventum regni Dei, at etiam bona temporalia quae nos ordinant ad consecutionem nostri finis. «Spes, ait Stus. Thomas, principaliter quidem respicit beatitudinem aeternam; alía vero quae petuntur a Deo, respicit secundario in ordine ad beatitudinem aeternam» ( 11). 8•10. Quaestiuncula: Utrum possit aliquis non tantum sibi sed etiam alii vitam aeternam sperare.-Respondeo affirmative, in quantum, sup– posita unione amoris ad alterum, hic alter consideratur tamquam al– ter ego: «Spes directe respicit proprium bonum, ait Stus. Thomas, non autem quod ad alium pertinet. Sed, praesupposita unione amoris ad alterum, jam aliquis potest sperare et desiderare aliquid alteri, sicut et sibi; et secundum hoc aliquis potest sperare azteri vitam aeternam... (et) est eadem virtus spei, qua quis sperat sibi ipsi et alii» _(12). Pars 2.ª: Objectum vero formale spei est summa bonitas Dei relativa simul– que ejus virtus auxiliatrix. 841. Connexio materiae.-Constat igitur ex parte praecedenti ob– jectum primarium spei esse ipsum Deum per vision-em possid.endum, secundarium v-ero omnia alia bona quae ad hunc finem conscquendum ordinantur; sed Deus per visionem possidendus .est bonum undequaque supernaturale, nostrisque viribus naturalibus adeptu prorsus impossi– bile; quomodo igitur desiderare, immo et sperare possumus e2us as– secutionern?; quaenam est r:1tio cui spes innititur? In omni spe duo considerari debent, amor scilicet concupiscentiae quo res est appetibilis, et motus virtutis appet.itivae in ipsam ut in bo– num arduum, obtentu possibile; ex his duobus elementis spes integratur. 842. Status quaestionis.-Nunc autehl, quaeritur quodnahl sit hloti– tivum appetibilitatis beatitudinis aet8rnae et fiduciae eam acquirendi. Respondemus in th.esi dicendo objectum formale seu motivum spei, es1>e bonitatem Dei relativam ejusque virtutem auxiliatrice,m nobis pro– missam. 843. Explicatio terminorum.- Bonitas Dei considerari potest ve! prnut est in se (bonitas absoluta) vel prout est nobis bona et summe (ll) II-II, q, 17, a. 2, ad 2. ! 12) II-ll, q. 17, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz