BCCCAP00000000000000000000548

DE SPE THEOLOGICA, th. 16, n. 837-838 605 Objectum secu~darium sunt alia bona. Haec bona non tantum sunt bona spiritualia, e. g. gratia sanctificans ejusque augmentum, gratiae actuales act vincendas tentationes et opera salmaría peragenda, sed etiam bona temporalia, in quantum nos adjuvant ad finem superna– turalem consequendum. Censura.-- Est doctrina saltem theologice certa. Probatur 1. 0 : Objectum materiale primarium est beatitudo aeterna. 838. Probatur, ex Sacra Scriptm:a.-In sacra Scriptura saepissime dicitur objectum spei esse gloriam filiorum Dei seu vitarn aeternarn. Vocati sumus «in spem vitae aeternae, quam promisit qui non rnen– titur Deus ante ternpora saecularia» (5). «-In qua (gratia justificationis) starnus et gloriarnur, in spe gloriae filiorurn Dei» ( 6). « Ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae» ( 7). Nunc aucem, vita aeterna quam speramus, nihil aliud est quam visio seu possessio intuitiva Dei, juxta illud Sti. Joannis: «Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, símiles ei erirnus, quoniam videbirnus eum sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem in ea, sanctificat se sicut et ille sanctus est» (8). Ergo objectum primarium spei theologicae est beatitudo ae– terna. At non beatitudo subjectiva aut forrnalis, sed potius directe et im– mediate ipse Deus objective consideratus: a) Quia spes est virtus theologica et ejus objectum esse debet quid d.ivinum et increatum; jamvero actus visionis est quid creatum. b) Quia illud dici debet objectum primarium spei theologicae quod per se et ratione sui attingitur a spe et ratione cujus caetera alía attinguntur. Jamvero beatitudo objectiva est id quod per se et ratione sui a spe attingitur; nam visionem non attingit ut rem beatificantem, sed ut applicationem Dei beatificantis; non aliter ac avarus qui non quaerit primario possessionem pecuniae, sed ipsam pecuniam; posses– sionem autem pecuniae in tantum quaerit, in quantum possessio est applicatio pecuniae ad ipsum (9). «Quia tamen Deus non est objectmn spei, ait el. Billot, nisi ut possidendus, possidetur autem per visionem beatificam quae est beati– tudo formalis, ideo, haec ipsa visio in materiali objecto spei irnpor– tatur in ob7iquo tarnquam conditio, seu potius tamquam applicatio ad bonum beatificans» (10). (5) Ad Tit., 1, 2. (6) Ad Rom., 5, 2. (7) Ad Tit., 3, 7. 18) I Joan., 3, 2. (9) STUS. THOMAS, I-II. q, 11, a. 3, ad 3. (10) Op, cit., pag. 368

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz