BCCCAP00000000000000000000548
604 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 16, n. 837 sitivi tendit in bonum sensibile; si vero es motus appetitus rationalis, est actus voluntatis in rem bonam futuram. Jamvero nos loquimur de hor; ultimo motu appetitus rationalis, qui residet in voluntate. Duplex spes. Spes, residens in voluntate, alia es naturalis, tend-ens in bonum naturale; alía vero supernaturalis, a Deo indita, tendens in bonum supernaturale, et est spes theologica. Omnis spes est desiderium, non tamen qualecumque, sed desiderium alicujus boni futuri ardui et possibilis; est desiderium, quia n€mo spe– rat nisi €a quae d€siderat; alicujus boni, in quo spes differt a timare, qui est de aliquo malo; futuri, quia nemo sp€rat id quod jam habet; et ita spes diff€rt a gaudio et delectatione; ardui, quia €a quae fa– cile obtineri possunt, non dicuntur sp€rari nisi improprie; possibilis denique, quia non speramus nisi ea quae adipisci possunt. «In objecto spei quatuor considerantur, ait Stus. Thomas; Primo quidem, quod sit bonum, per quod differt a timare. Secundo, quod sit boni futuri, per quod differt a gaudio vel delectatione. Tertio, quod sit boni ardui, per quod differt a desiderio. Quarto, quod sit boni pos– sibilis, per quod differt a desperatione» ( 1). Nunc autem, aliquid adipisci possumus vel per vires proprias, vel per auxilium alterius; in hoc casu motus spei f.ertur in duo obiecta: in bonum scilicet adipiscendum, et in eum cujus auxilio innititur; bonum adtpiscendum es id quod speratur; ille, cujus auxilio sp€s innititur, est illud propter quod speratur. Objectum materiale est illud ci.rca quod versatur habitus vel po– tentia; dicitur primarium (formale quod) illud quod principalit€r at– tingit ipse habitus €t ratione cujus caetera objecta attinguntur; dici– tur secundarium, illud quod habitus non attingit per se, et ratione sui, sed qnatenus aliqnam connexionem habet cum objecto primario. Beatitudo aeterna, id est, D€us prout est in se, complectens omnes suas perfectiones Sed inter theologos controvertitur quomodo beatitudo aeterna sit ob– jectum primarium spei, an scilicet beatitudo aeterna objectiva (Deus ipse), an beatitudo subjectiva Cactus creatus visionis beatiflcae), an utrumque simul, etsi non aeque directe (Deus ipse-objectum prima– rium-; visio autem, ut conditio ad illud objectum attingendum). Durandus putavit objcctum primarium spei esse solam visionem Del beatiflcam (2). Ripalda et Vasquez dixerut objectum primarium spei esse aeque di– recte ipsum Deum aut ejus visionem beatiflcam (3). Stus. Thomas, et cum eo alii multi theologi, propugnant objectum primarium spei E-Sse utrumque simul, sed non aeque directe; nam Deus ipse est objectum, visio vero est conditio ad illud objectum attingen– dum (4). ( 1) Quaest. disP. de spe., a. l. (2) In III sent., d!sp. 26, q. 2. (3) RIPALDA, disp. 23, sect. 5; VASQUEZ, in I, disp. 84, c. 1; in III, disp. 43, c. 2. (4) I-II, q 11, a. 3, ad 3; CAJETANUS, in II-II, q. 17, a. 2; BILLOT, OP. cit.• th. 25; PESCH, op. cit., n. 477; HERVÉ, op. cit., n. 342; ZUBIZARRETA, op. cit, n. 508; LERCHER, op. cit.• n. 147.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz