BCCCAP00000000000000000000548

DE VERA HUMANITATE CHRISTI, th. 3, n. 43-44 37 omnium communicat Deo illam materiam quam matres afferre solent in generatione humana, corpus scilicet ex suis visceribus efformatum. Hanc doctrinam luculenter illustrare possemus testimoniis Patrum; sufficiat in praesenti Sti. Basilii auctoritatem in medium afferre: «Quid autem opus Sancta Virgine si non ex Adami massa assumenda erat caro deifera? At quis ita audax ut jam diu silentio sopitum Va– lentini dogma, nunc rursus verbis sophisticis Scripturarumque scilicet testimonio renovet? Non enim recens est illud de apparentia dogma, sed jam olim ah insulso initium habuit Valentino, qui paucas Apostoli dictiones divellens, impium esse sibi cornmentum extruxit, formam ser– vi dicens, non ipsum servum assmnvtum Juisse» ( 17). Utile etiam erit in praesenti in memoriam revocare canonem illum contra Nestorimn editum, Virginem Mariam non posse dici «Deigeni– tricem» affirmantem: «Sí quis non confitetur Deurn esse 1.?::raciter Emrnanuel, et prop– terea Dei Genitricern Sanctam Virginem: peperit enirn secundum car– nem factum Dei Verburri, anathema sit:> (13). 44. Objectioncs.-Multae sunt objectiones quas haeretici primorum saeculorum coacervarunt contra veram Christi humanitatem; attamen praedictae objectiones nullius esse momenti satis jam constat, nam, exegesi Sacrae Scripturae a multis sive rntholicis sive acatholicis instituta, evidens omnino est c¡uod textus ab haereticis allati impium eorum mtentum non probent, immo aperte rejiciant; ita ut moderni errores. qui t&ndem aliquando nihil aliud facere solent quam dicta antiquitus verbis diversis repctere, contra veram humanitatem Christi ausi non sunt resurgere. Speciminis causa accipe aliquas difficultates. Objectio V: Christus dicitur «in similitudinem factus et habitu inventus ut hamo» 09). Atqui quod habet tantum similitudinem alicujus rei, ejus veritatem non habet. Ergo Christus non habuit corpus reale, sed apparens. Respondeo: Et haec verba significant Christum revera habuisse corpus apparens, nego ; significant Christum sese externe gessisse sicut caeteri homines, quin P:: :·uo modo agendi, conversandi. .., videretur esse plus quam simplex horno, concedo. Cfr. iEtius loci interpretationem apud exegetas, et videbis nullam esse inter ipsos discrepantiam; et qualis esse posset si, paulo antea, dicit Paulu:, quod Christus for– mam Dei habens et retinens, formam servi accepit? Et quaenam esset Christi obe– dientia, aut mors. aut cruci affixio, auL exaltatio? Et quaenam esset Verbi exinanitio si corpus non verum, sed apparens assumpsii"set? Nonne dicendum esset totam narra– tionem Sacrae Scripturae in deceptione esse positam totamque fabulosam et men– dacem evadere? Sed audias, carissime, Stum. Petrum: «Non enim d-Octas fabulas se. cutí, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem» (20). Objectio 2.•: «Primus hamo de terra, terrenwJ; secundus hamo de cado, caeles– tis» (21l. Atqui primus horno fuit terrenus quoad corpus. Ergo Christus, secundus horno, fuit de caelo quoad corpus. Respondeo : Et comparatio fit inter Christum et Adamum relate ad naturam ex qua ambo efformati erant, nego. Relate ad dotes et ad opera, concedo. Id est: «Illa adjectiva non referuntur ad materiam ex qua corpora Adae et Christt constabant, sed ad statum corporis; Adam habebat corpus natura sua infirmum et corruptibile; Christus vero... ratione divinitatis jure erat immortalis etiam corporn, quo jure tempore se abdicavit in nostram utilitatem» (22). ( 17) STUS. BASILIUS, apud PESCH, op. cit., pag. 29, (18) DENZINGER, 113. (19) Ad Phil., 2, 7. (20) JI Petr., 1, 16. (21) J ad Cor., 15, 14. (22) PESCH, op_ cit., pag. 20.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz