BCCCAP00000000000000000000548
DE SPE THEOLOGICA, th. 16, n. 834-837 603 attributa; qui .explicite credit Deum remuneratorem esse, eo ipso im– plicite credit providentiam Dei supernaturalem qua omnes cr.eamras di– rigit in finem supernaturalem. 835. Scholion: Utrum requiratur fides explicita Incarnationis et Tri– nitatis.-Dictum jam fuit in superioribus non adesse circa hanc quaes– tionem consensum ínter Theologos, nam dum aliqui id affirmant, alii e contra negant; sententia negans videtur speculative probabilior eo quod si fides Explicita in Christum et Trinitatem esset absolute necessaria, id esset aut ex natura reí aut ex institutione divina. Jamvero non est ex institutione divina, quia Apostolus, expresse enumerans media neces– saria ad accedendum ad Deum (24), nihil dicit de fide explicita in mys– terium Incarnationis et Trinitatis. Non ex natura sua, quia tune fides explicita Incarnationis et Trini– tatis fuisset necessaria etiam sub Vderi Testamento. Sed in Veteri Tes– tamento talis fidEs necessaria non fuit. Ergo. Quia tamen sententia tutior est in his rebus· sequenda, sententiam affirmantem, etsi minus probabilem, sequi oportet quoad praxim. CAPUT 111 DE SPE THEOLOGICA 836. Connexio materiae.-Dictum fuit in superioribus infundi ir, justificatione fidem, spem et caritatem; cum jam actum fuerit de fide th.eologica, ag,endum nobis ,est in praesenti de ,,irtute spei. Porro, de spe breviter dicemus: a) de ejus objecto, €t b) de ejus proprietatibus et necessitate. ART. I De objecto spei THESIS 16.ª: Objectum materialc spei est primario beatitudo aeterna, secun– dario vero omnia alía bona quae ducunt ad hanc beatitudi– nem; objectum vero formale spei est summa bonitas Dei relati– va simulque ejus virtus auxiliatrix. Pars l.ª: Objectum materiale spei est primario beatitudo aeterna; secunda– rio omnia alia bona quae ducunt ad hanc justificationem. 837. Explicatio terminorum.- Spes aliquando intelligitur habitus aut actus; nos loquimur d.e actu sp,ei; actus igitur spci est motus ap– petitus in bonum futurum et arduum et possibile; sed iste motus ap– petitus potes esse vel sensitivi vel rationalis; si est motus appetitus sen- (24) Ad Jlebr., 11, 6; cfr. NEvEUT, De la necessité de la foi, in EphThLov., 7 (1930), 29-45.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz