BCCCAP00000000000000000000548

602 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 15, n. 833-834 gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam; et si quis his hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Sine fide om– nis labor hominis vacuus est» ( 17). Nec aliter Stus. Augustinus: «Si sicut veritas loquitur; nema libe– ratur a damnatione, quae facta est per Adam, nisi per fidem Jesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt, qui poterunt dicere non se audisse evangelium Christi, cum fides ex auditu sit, quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt: Perseverantíam non ac– cepimus» ( 18). Stus Joannes Chrysostomus: «His ostendit (Apostolus) non modo non supervacaneam esse fidem, sed ita necessariam ut non possit sine illa salus obtineri» (19). Ex Theologis.-Adest constans unanimitas inter theologos, etsi haec sententia de necessitate fidei stricte dictae magnum et fere insolubile creet problema circa justificationem infi.delium (20). Ratione theologica.-Cum justificatio supernaturalis in eo sit quod Deus hominem admittat ad suam amicitiam, videtur id fieri non posse quin prius horno supernaturalem Dei notitiam acquirat. Hoc autem ob– tinetur tantum per fidem proprie dictam. Ergo actus fidei proprie dic– tae necessarius est ad justificationem. Pars 2.ª: Ad justificationem oportet de necessitate medii explicite saltem cre– dere Deum esse et remuneratorem esse. 834. Censura.- Est doctrina saltem theologice certa. Innocentius XI damnavit hanc sequentem propositionem: «Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem expli– cita Remuneratoris» (21). Probatur ex Sacra Scriptura.- «Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirent:i,bus se remunerator sit» (22). Unde Stus. Thomas merito ait: «Dicendum quod Apostolus posu'it illa quae oportuit credi explicite a quolibet homine in quocumque statu» ( 23). Ratione theologica.-Idem probatur, nam ut horno per justificatio– nem amicitiam acquirat Dei, aliquam notitiam ejus praehabeat neces– se est; nunc autem, in his duobus articulis virtualiter continentur om– nia quae de Deo cr,edenda et speranda sunt; qui enim explicite credit Deum existere, eo ipso implicite credit omnes perfectiones divinas et (17) De Jide ad Petr., pral., n. 1; PL., 65, 671; Journel, 2260. 118) De corrept. et gratia, c. 'l, n. 11; PL., 44, 923; Journel, 1945. (19) In Roin., hom. 8, n. 4. (20) Cfr. SThS., De virtutibus, n. 168. (21) DENZINGER, 1172 (22) Ad Hebr., 11, 6. (23) In III Sent., dist. 25, q. 2, a. 3, sol. 4, ad l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz