BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE ACTUS FIDEI, th. 15, n. 831-833 601 tmpossibile est placere Deo et ad jiliorum ejus consortium perveni– re» (12). Congregatio Sti. Ojjicii ad quaestionem: «Utrum antequam adulto conferatur baptismus, minister ei teneatur explicare omnia jidei nostra mysteria, praesertim si est moribundus, quia hoc perturbaret mentem illius. An non sujficeret, si moribundus promittere foret ut ubi e mor– bo convalcsceret, instruendum se curet», respondit: «Non sufficere promissionem, sed. missionarium teneri adulto, etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare mysteria Jidei, quae sunt necessaria necessitate medii, ut sunt praecipue mysteria Trinitatis et Incarnatio– nis» (13). Etsi in hoc responso aliqua necessitas medii affirmetur, non tamen cum certitudine deducitur necessitas absoluta credendi explicite mys– teria Trinitatis et Incarnationis. Pars l.ª: Actus fidei proprie dictae est necessarius ad justificationem. 832. Probatur ex Sacra Scriptura.- In Sacra Scriptura necessitas fidei tam absolute proponitur ut qui fidem habeant salvi fiant; qui vero fidem habere renuant, damnentur. «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non cre– diderit, coademnabitur» ( 14). «Scientes quod non justijicatur hamo ex operibus legis, nisi per fi– dem Jesu Christi; et nos in Christo Jesu credimus ut justijicemur ex jide Christi, et non ex operibus legis» (15). In his aliisque testimoniis aperte uaditur fidem esse absolute ne– cessariam ad justificationem, ita scilicet ut qui revera crediderint sal– vi fiant; qui vero non crediderint, damnentur. Quod agatur de fide proprie dicta, patet ex eo quod fides adhibenda sit ob auctoritatem Dei revelam,is, quae est «argumen,tum non apparen– tium» (16). Quod denique agatur de necessite fidei in re, non autem in voto, ex eo colligitur quod Traditio christiana nullibi doceat sufficere in casu impossibilitatis votum fidei, sicut id expresse docuit de Baptismo; caeterum non facile intelligitur quid esset votum actus fidei, sine ullo scilicet actu fidei re elicito. 833. Ex Patribus.- Hanc eamdem necessitatem actus fidei affir– mant Patres. Stus. Fulgentius: «Sine fide impossibile est placere Deo. Fides ~st namque bonorum omnium fundamentum, jides est humanae salutis initium. Sine hac nema ad filiorum Dei numerum potest pertinere, quia sine zpsa nec in hoc saeculo quisquam justijicationis consequitur (12) DENZINGER, 801. (13) Cfr. AAS., 30 (1897-1898), 700. (14) Me., 16, 16. (15) Ad Gal., 2, 10; 3, 11; Ad Rom., 1, 17. (16) Ad Hebr., 11, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz