BCCCAP00000000000000000000548

600 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 15, n. 829-831 omissum, obstet quominus finis obtineri possit; sic gratia sanctificans et baptisrnus. Roe potest esse necessarium vel in re vel in voto; in re, quando illud quod dicitur necessarium, suppleri nequit; e. g. gratia sanctifi– cans; in voto, quando potest suppleri; e. g. baptismus aquae suppleri po-cest per contritionem perfectam vel per martyrium. Necessarium necessitate praecepti dicitur illud quod in tantum est necessarium in quantum praeceptum fuit a Deo vel ab Ecclesia; qua– propver cum praeceptum non obliget nisi quatenus cognitum et obser– vatione possibile, si inculpabiliter omittatur non obstat quominus finis obtineri possit. Dicimus in thesi actum fidei divinae proprie dictae esse adultis necessarium necessitate medii absoluta et in re, nec sufficere votum fidei. . 830. Adversarii.-a) Sunt Protestantes, qui dixerunt ad justificatio– nem sufficere fiduciam promissionum Christi; jamvero fiducia protes– tantica non est vera fides. b) Aliqui Theologi catholici, ut melius salvarent voluntatem salvifi– cam Dei erga tot tantosque homines ad quos revdatio nondum pervenit (actum fidei proprie dictae elicere proinde non va/entes), dixerunt in illis circumstantiis fidem late dictan1, forte sufficere pose (7). s:n. Censura. l.º) Quod actus fidei proprie dictae sit necessarius ad justificationem, quin tamen necessitas nimis determinPtur, est doc– trina de fide divina et catholica definita, nam aperte in Concilio Tri– dentino dicitur quod causa instrumentalis justificationis sit «sacramen– tum baptismi, quod est sacramentum fidei, sine qua nulli umquam con– tigit Justificatio» (8). Jamvero in praedicto loco loquitur Concilium de fide actuali proprie dicta. «Per fidem ideo justificari dicimur quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impos– sibile est placere Deo et ad filiorum ejus consortium pervenire» (9). Pius IX in «Singulari quadam» affirmat fidem «necessariam pror– sus esse ad salutem, utpote quod sine fide ... impossibile est placere Deo, et qui... non crediderit, condemnabitur» ( 10). 2.º) Quod non sufficiat fides late dicta est doctrina communis. Innocentius XI damnavit hanc propositionem: «Fides late dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem sufficit» (11). 3.º) Quod actus fidei sit necessarius necessitate medii absolute in re nec sufficiat votum, est doctrina saltem implicite definita, quae sa– tis colligitur ex citat1s verbis Concilii Tridentini: «Fides est humanae salutis initium, fundameiitum · et radix omnis justificationis, sine qua (7) Ita ANDREAS VEGA, In Gane, Tridentinum, lib. 6, c. 17-21; RIPALDA, De ente su.pernaturali. disp, 20, sect. 22; De fide, disp. 17, sect. 10-13; cfr. SThS., op. cit., n. 162. (8) DENZINGER, 799. (9) DENZINGER, 801. (10) DENZINGER, 1645. (11) DENZINGER, 1172.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz