BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE ACTUS FIDEI, th. 15, n. 829 599 Stricte dictae. Duplex est fides, una scilicet proprie dicta, et ali8-, late dicta; prima est fides quae elicitur ab intellectu, sub imperio vo– luntatis motae a Deo per gratiam, ob auctoritatem Dei revelantis; se– cunda, est fides quae oritur ex manifestatione naturali Dei in creaturis, ex quibus Deus ejusque attributa cognoscuntur a nobis per naturale lumen rationis. Dicimus in thesi fidem late dictam non sufficern ad justificationem, sed requiri omnino fidem stricte dictam (2). Qua explicite creditur. Aliquid potest credi aut in se ipso, aut prout contentum in alia veritate credita; dicimus in thesi Deum existere et remuneratorem esse credi debere explicite in seipsis, non vero in aliis veritatibus in quibus hae duae veritates forse continerentur. Deum existere et remuneratorem esse. Hae igitur sunt v-0ritates ex– plicite credendae: Deum existere et remunera,torem esse, sed notare oportet: a) Quod existentia Dei credi seu affirmari debeat non propter ar– gumenta philosophica, sed ob auctoritatem Dei revelantis. b) Quod existentia Dei non sit qualiscumque, sed existentia Dei ut auctoris ordinis supernaturalis et gratiae; ita saltem communis senten– tia Theologorum (3). e) Quod Drns remunerator sit, illius videlicet praemii quod pro altera vita daturum ipse promisit. d) Cum hoc praemium de facto sit supernaturale, et ejus supernatu– ralitas non facile a communibus hominibus postulari possit, credere oportet Deum esse remuneratorem supernaturalem, non tamen redupli– cative qua supernaturalem .(4). Saltem. Hae duae veritatis certo ab omnibus hominibus explicite credendae sunt; utrum praeterea credere etiam deb€amus explicite mys– terium SSmae. Trinitatis et Jncarnationis non satis consGat; sunt qui affirment (5); sunt tamen qui id negent (6). Adultis. In th€si sermo est tantum de adultis, qui pervenire velint ad justificationem; ut autem justificationem supernaturalem acquirant, necesse habent actum explicite elicere fidei divinae proprie dictae sal– tem in Deum existentem et remuneratorem praemii supernaturalis. Necessaiium. Aliquid potest esse necessarium dupliciter, necessitate scilicet medii vel necessitate praecepti. Necesarium necessitate medii dicitur illud quod sive ex natura sua sive ex institutione divina ita nec€ssarium est ut, qtiam inculpabiliter (2) P. STnAUB introducere voluit aliquem actum qui fidem stricte dictam suppleret in ordine ad justificationem, nempe fidem i;irtualem, talem sci– licet actum qui in Deum ferretur ut in primam veritatem, non quidem ut revelantem, sed prout meretur ipsa prima veritas. (Cfr. SThS., De virtuti• bus infusis, n. 172.) At immerito, quia non videtur servare debitam diffe– rentiam specificam inter fidem ex auctoritate et quemcumque alium assen– sum intellectualem. (3) Contra SUAREZ, De fide, d!sp, 12, sect. 3, n. 4; DE LUGO, De fide, disp. 12. (4) Cfr. PESCH, De fide theol., n. 445. (5) Ita VALENTIA, in II-II, disp. 1, q, 2, p. 4 et 5; JOANNES A STO THOMA, De jide, disp, 4, ª· 1; BrLLUART, De fide, diss. 3, ª· 2, et alii. (6) SUAREZ, De fide, disp, 12, sect. 4, n. 10 sqs,; DE LUGO, disp, 12, sect. 6, n. 91 sqs.; PESCH, Op, cit., 11, 449 sqs.; VAN NOORT, De fide, n. 329.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz