BCCCAP00000000000000000000548

598 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 15, n. 827-829 revelantis, quae, utpote rnanifestans veritates credenda.s in ordine ad finern supernaturalern, est sernper supernaturalis. Nunc autern, cognitio auctoritatis divinae et facti revelationis non est obj:ecturn formale actus fidei; sed ipsa sola auctoritas Dei revelan– tis; cognitio certa auctoritatis divinae praecedit acturn fidei. Haec sententia tenenda nobis videtur: a) quia apparet conforrnior documentis Ecclesiae, in quibus actus fidei exhibetur pur-e et sirnpliciter innixus in sola auctoritate Dei re– velantis b) quia in ipsa rnotivurn fidei est quid divinum, nernpe auctoritas Dei revelantis; in aliis sententiis est etiam cognitio ipsius auctoritatis. e) quia est conforrnior experientiae, nam si alicui interroges: Cur credis Trinitatem, respondebit tibi: Quia Deus Trinitatem reve{a– vit (7). ART. VI De necessitate actus fidei 828. Connexio materiae.-Si Deus loquatur homini locutione attes– tante, evidens est quod horno id credere teneatur, quandoquidem su– premum Dei dominiurn exigit ut horno totaliter sese subjiciat voluntati divinae; hinc facile eruitur ex parte horninis obligatio revelationem divinarn adrnittendi. Necesse igitur est aliquid dicere de necessftate fidei. Nunc autern, quando scrmo fit de necessitate fidei, sermo potcst institui de necessitate habitus vel actus fidei, et de iis numero veri– tatibus quae necessario credendae sunt ad justificationern et salutern. Quapropter agendum nobis est in praesenti de hac duplici quaes– tione, ad cujus solutionern sit sequens thesis: THESIS 15.a: Actus fidei divinae stricte dictae, qua explicite saltem creditur Deum existere et remuneratorem esse, est adultis necessarius ad justificationem absoluta necessitate medii, non quidem in voto, sed in re. 829. Explicatio terminorum.-Actus fidei divinae; non enirn agi– rnus in thesi de necessitate fidei habitualis, sed de actu fidei divinae. Scire enim debes fidem habifoalem ita esse omnibus, etiam infantibus et perpetuo amentibus, necessariam ut sine ipsa nemo salvari possit. Et revera nemo salvatur sine justificatione supernaturali. Sed fides habi– tualis infunditur in ipsa justificatione: «nemini umquam sine illa _(fide) contigit justificatio» _(1). (7) Hn.nc sententin.m tenent inter recentiores PEScH, BILLOT, SCHIFFINI, LENNER'l, HuARTE, HERVf:, ZUBIZARRETA, SThS., etc. (1) DENZINGER, 1793.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz