BCCCAP00000000000000000000548
DE ANALYSI ACTUS FIDEI, n. 825-827 597 Crisis.-Haec tamen sententia generatim a Theologis non admittitur eo quod incidere videatur in circulum vitiosum: «Si Incarnationem cre– dit, scribit De Lugo, quia Deus est summe verax et id revelavit, quaero cur credas Deo dicenti se esse summe veracem. Dicis: quia Deus est sum– me verax. Ecce Deo dicenti credis summam ejus veracitatem, quia ípse est summe verax, et rursus hoc totum credis, quía Deus dicit se esse summe veracem» .(4). 826. Sententia Card. De Lugo.- &cunda sententia proposita fuit a Card. De Lugo, secundum quam auctoritas Dei rev€lantis et factum re– velationis cognosci €tiam d€bent antequam intellectus eliciat actum fid€i. Nunc autem, tum auctoritas Dei revelantis tum factum revelationis non cognoscuntur fide divina (m Suarezius) neque per discursum, sed nobis innotescunt immediate, seu ex ipsa terminorum apprehensione, eo f€r€ modo quo intelliguntur prima principia per se nota. l.º) Auctoritas Dei revelantis nobis innotescit immediate, ex ipsa apprehensione terminorum, nam: si Deus €Xistit et loquitur, €St ;sum– me verax; nunc autem, si penetr€ntur isti termini (D€us ens infini– tum, veracitas summa perfectio) «statim ex terminis constat, si sit Deus, debere esse summe veracem, neque ad hoc affirmandum indige– mus alío motivo seu medio (5). 2.º) Factum revelationis, etsi videatur esse mediatum, quia consta– re non videtur ex ipsis terminis, e. g. Deus revelavit Incarnationem, tamen est etiam immediatum et ex apprehensione terminorum, non aliter ac ipsa prima principia; nam «inter Ecclesiae propositionem tot miraculis confirmatam, testificatam a martyribus, acceptatam a doc– lis et probis etc. ex una parte, et inter locutionem mediatam Dei ex alía, quae .sunt duo e:r:trema illius propositionis, licet non appareat evi– denter, apparet tamen obscure tanta connexio, ut ex ipsa connexione extremorum possit intellectus immediate assentiri, et accedente im– perio voluntatis possit etiam sine jormidine dicere: haec -esi; doctrina Dei, seu hoc proponitur ex parte Dei» (6). Crisis.-Haec tamen sententia etiam rejicienda est, quia cognitio quam habemus dE auctoritate Dei revelantis et de facto revelationis non est immediata; non enim nobis apparet ex apprehensione terminorum propositionis, sed mediata, ex argumentis comparata. Aliis verbis: Haec propositio: Deus factus est homo, non exhibet nobis auctoritatEm Dei revelantis et factum revelationis. 827. Sententia nostra.-Tertia sententia dicit actuni fidei ultimo resolvi in auctoritatem Dei revelantis, certo quidem cognitam, s-ed non fidP divina, nec immediate, sed per argumenta credibilitatis. In hac sententia sedulo distinguendum -est inter cognitionem aucto– ritatis Dei revelantis et facti rnvelationis (quae cognitio potest esse na– turalis, utpote habita per argumenta rationis), et auctoritatem ipsam Dei (4) DE LUG0, De fide, dlsp, 1, sect. 6, n. 82. (5) DE LUGO, De fide, disp. 1, sect. 6, n. 100. (6) DE LUGO, De fide, a. 4, q. 2, n. 124.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz