BCCCAP00000000000000000000548

596 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, n. 823-825 super omnia firmus, eo quod niteretur rationibus humanis; jam deni– que verum non esset id quod fontes revelationis, documenta Ecclesiae et Theologi omnes admittunt, nempe quod unicum motivum actus fidei sit auctoritas Dei revelantis. Si autem secundum dicis, incidis in circulum vitiosum, nam revela– tionem admitteres propter auctoritatem Dei revelantis, et auctorita– tem Dei revelantis propter ipsam revelationem. Hinc quaeritur inter Theologos quomodo explicandum sit auctori– tatem Dei revelantis esse unicum, proximum, et simul ultimum moti– vum actus fidei divinae. Nota bene.-Cum analysis actus fidei inquirat quomodo resolvatur ac– tus fidei divinae in ultimam ejus causam, et plures sint secundum di– versam considerationem causae ipsius, patet resolutionem actus fidei esse etiam diversam secundum diversam naturam causae in quam in– quiritur; sic analysis institui potest quoad causam affectivam: cur vis credere?, vel dispositivam: cur voluntas parata est ad imperandum ac– tum fidei, vel formalen: cur credis. Nos in praesenti de hac ultima tan– tum loquimur. 824. Diversae sententiae.- Plures adinventae sunt sententiae ad hujus rei explicationem; nos duas tantum exponemus, et tandem nos– tram sententiam paucis verbis explicabimus (2). 825. Sententia Suarezii.- Prima sententia est Suarezii, secundum quam auctoritas Dei revelantis debet ab intellectu cognosci antequam eliciat actum fidei; quod, uti patet, concedunt Theologi omnes. Sed haec auctoritas Dei cognosci potest dupliciter: vel ratione vel ipsa fide. Nunc autem, ait Suarezius, auctoritas Dei revelantis ab in– tellectu cognoscitur ipsa fide. Deus enim r•evelans se esse Trinum, explicite revelat Trinitatem (Ob– jectum materiale) et simul implicite rev•elat se revelare et esse sum– me veracem (objectum formale); unde actus fidei resolvitur formaliter in auctoritatem Dei revelantis prout ipsa fide cognitam. Hinc auctori– tas Dei revelantis non tantum est id quo creditur, sed etiam id quod creditur. Tandem actus fidei, juxta Suarezium, est complexus €t discursivus, e1i hoc modo €xprimi potest: Quia Deus, revelans explicite Trinitatem (objectum materiale), implicite etiam revelat se rev.elasse Trinitatem et esse summe veracem (objectum formale), credo Trinitatem. Ratio pra,ecipua, cui haec sententia nititur, €St quia ratio formalis in quam actus fidei supernaturalis ultimo resolvitur, debet €Sse etiam supernaturalis. Jamvero auctoritas Dei revelantis cognita propter mo– tiva credibilitatis non €Sset supernaturalis. Ergo cognosci debet fide divina, et. tune vere est supernaturalis (3). (2) Cfr. SThS., De virtutibus infusis, n. 121-123, ubi praecipuae tendentlae ex– ponuntur. (3) Ita SUAREZ, De fide, disp. 3, sect. 12; WIRCEBURGENSES, De fide, n. 160 SQS.; VALENTIA, in II-II, disp. 1, q. 1, p. 1, ad 2; hanc sententiam nostris in die– bus reassumpsit GARRIGOU-LARANGE, De Revelatione, t. 1, pag, 458-511.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz